Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
Post meridiem parva deambulatio; vespere collocutio et sessio de rebus variis: 1) De libris manualibus e philosophia et aliis theologicis obiectis, qui emendi sunt. 2) De ratione instituenda recreationem hoc modo, ut singulis domini- cis post prandium post meridiem longior deambulatio longior insti- tuatur usque ad h. 2.30, vespere vero post cenam collocutio de re- bus gravioribus; item feria V, ut hucusque mos erat. Praeterea qu- oties, ob pluviam exire ad deambulandum non possunt nostri, ut sessionem seu collocutionem instituant. 3) Quoad modum serviendi ad mensam, ut una hebdomada tota omnia essentialia [?] praebeantur incipiendo ab uno mensae fine, altera vice versa, ab altero fine. Id inducitur, ne sumptio erbarum protrahatur atque ut lectio commodius fieri possit. 4) Aliquod tempus statuetur, ut qui nondum sciunt gymnasticae prin- cipia addiscant. 5) Collocuti sunt de apostolatu instituendo quoad cultiores eadem the- mata considerabantur. 6) Ut quandoque liceat deambulare singulis separatim ad reflexionem super sua vita et laboribus faciendam. 11 XI. Dnus Joannes Strikas exiit nostro Convictu et sese transtulit in Albertinum. 13 XI. Mane Matulewicz Romam profectus est ad expedienda varia negotia, quam tum Academiam Petropolitanam tum nostram Congrega- tionem respiciebant. Romae Matulewicz usque ad 29 novembris com- moratus est. Quae ibi acta sunt, descripta et notata inveniuntur in spe- ciali relatione qua in archivio asservatur. Post reditum suum Roma Matulewicz erat valde occupatus per ali- quot tempus proinde nihil notavit in hoc diario. Nihil extraordinarii toto ille tempore evenit. Initio decembris, ut fieri solet, recollectionem men- struam omnes perfecerunt. Sessiones habebantur pariter, ut consueta haberi solent. Statutum erat, ut diebus dominicis, feria tertia, feria qu- inta, vespere post cenam habeantur sessiones. Hisce diebus licet loqui suis linguis vernaculis, ceteris diebus solummodo germanice. In sessio- nibus reddebatur relatio de praecipuis menstruis ephemeridibus. Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 457
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==