Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

925 gloria templi mystici laetitiae, et ad iucunditatem contemplativae vitae, ut possimus intrare in potentias Domini, et videre superabundantes divitias il- liusa bonitatis eius”? (Med. c. 4)235 a “illas” (BMA) Quas, ut certo certius obtineamus, neque per ullam socordiam [239] nostram amittamus, aut per amentiam dissipemus, vellicabit nobis autem continuo haec, ex eodem Sanctissimo Patre desumpta, qua Templum hoc Dei Mysticum iam obsero, et plane obsigno. Admonitio “Utere igitur te ipso velut Dei Templo, propter illud, quod in te est simile Deo. Honor siquidemDeo summus est, illum venerari et imitari. Imitaris, si pius es. [...] Veneraris, si misericors es [...]. Fac omnia sicut Filius Dei, ut dignus sis eo, qui te dignatus est filium vocare”236. Inscriptio Templi Mystici TIBI AETERNO PATRI Conditori meo, TIBI AETERNO FILIO Redemptori meo, [240] TIBI AETERNO SPIRITUI Sanctificatori meo, Templum hoc descriptum et vivum, quod sum ego, humillime, aeternum, dedico. 235 Bernardus, Meditationes, c. IV, nn. 1-2, in: D. A. Augustini Meditationes, Solil. et Manuale, Taurini 1929, pp. 327-328, ubi haec allegatio verificata est. 236 Bernardus, Meditationes, c. IV, n. 4, in: AMS, p. 338.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==