Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

924 templum dei mysticum “Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilium; et sicut odor balsami erunt ante te, Alleluia”. a “spiritale” (1 Cor: BSV) b add. “et” (Ps: BSV) c add. “tuae” (ibid.) Quis caetera fando enumeret? Nam animi beatitudinem nec attingere volo. Taceamus, taceamus, quae non possumus digna oratione explicare. Dei enim, et in Hoc rerum omnium visio, cog- nitio, amor, intellectus, memoriae, voluntatis ipsissima gloria, cui penetrabilis? Faxit Deus, ut haec potius comprehendamus, [236] quam describamus. Faxit beatissima Trinitas, ut in quem finem creati, redempti, vocati ad fidem sumus, eo potiamur. Faxit ne ab hoc miserrimo exilio ad aliud aeternum propter delicta nostra detrudamur. Faxit, ne in hoc periculosissimo, et procellosissimo vitae praesentis oceano periculum aeternae subeamus; sed portum optatissimae beatitudinis Christo navarcho, Cynosura Maria, remigibus Angelis, ventis Divorum intercessionibus, teneamus. Interea inter fluctus continuos liceat afflictam mentem cum D. Bernardohac pia exclamatione solari, et ad continuandam [237] feliciter navigationem nostram animare, identidem suspirando: “O civitas caelestis, mansio secura, patria fertilis et ampla, totum continens quod delectat, populus sine murmure, incolae quieti, homines nullam indigentiam habentes! Quam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! Sicut laetantium omnium habitatio est in Te. Omnes laetantur in laetitia et exultatione, omnes delectantur de Deo, cuius aspectus pulcher, facies decora, eloquium dulce; delectabilis est ad videndum, suavis ad habendum, dulcis ad perfruendum: ipse per se placet, et per se sufficit ad meritum, sufficit ad praemium, nec extra illum quidquam quaeritur, quia totum in illo invenitur quidquid [238] desideratur. [...] In illo clarificatur intellectus, et purificatur affectus ad cognoscendam et diligendam veritatem. Et hoc est totum bonum hominis, nosse scilicet et amare Creatorem suum! Quae ergo nos angit vesania, vitiorum sitire absinthium, huius mundi sequi naufragium, vitae labentis pati infortunium, impiae tyrannidis ferre dominium, et non magis convolare ad Sanctorum felicitatem, ad Angelorum societatem, ad solemnitatem supernae

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==