Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

844 templum dei mysticum non correctus est nec in posterioribus editionibus nec in virsinibus TDM. Lectio “donorum” invenitur in PL; cf. infra, nota 48. Quid ergo litandum aeterno Maiestati? “Sacrificium Deo” (canit David) “Spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies” [Ps 50,19]. Afflictus Deo litet afflictionem suam: peccator contritionem, iustus humilitatem, Sacerdos laudem, Religiosus vota sua; quemadmodum idem Rex49 alibi monet: “immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua”[Ps 49, 14]. Grata est afflicti litatio, cum praesertim in ea Deum benedicit, sive pro peccatis, sive pro merito gloriae sempiternae illi [28] imponatur afflictio; unde aliquis Patrum: “Nihil esse”, ait, “illa lingua beatius, quae in adversis Domino gratias agit”. Grata est peccatoris poenitentis contritio; quia ipso Domino attestante, “Maius gaudium erit in caelo super uno peccatore poe- nitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia” (Lc 15, 7). Grata est humilis creaturae oratio, quia “penetrat nubes”50 ; quia Deus “humilibus dat gratiam”51. Et quemadmodum iustus in principio sermonis est accusator sui ipsius, ita Deus ipsi propinquus adest semper et amicus, qui humilitate maxime delectatur. Grata est Laus in ore [29] sacerdotum, quos ipse Divinus hortatur Spiritus: “Benedicite sacerdotes Domini Domino, benedicite servi Domini Domino” [Dan 3, 84-85]. Grata demum est, immo gratissima Religiosorum hominum paupertas, castitas, obedientia, quia consilio Christi innititur; has ipsas oblationes Dominus noster a Divo Francisco in forma aurearum lancium expostulavit et extorsit.52 49 Sub “Rex” David intelligitur, qui fuit secundus rex regni Israel (1011-971). 50 Cf. Eccli 35,21: “Oratio humiliantis se, nubes penetrabit.” 51 Cf. Jac 4,6: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.” 52 Cf. De Legisima Juan R., Govem Canedo Lino, San Francisco de Asis, Madrid 1956, pp. 207208 (Florecillas de San Francisco, P. II: Consideratines sobre las Llagas, 3), ubi legitur: “Entre otras cosas que [Jesuchristo] me dio, me pidió que le ofreciese tres dones; [...] me dijo Dios: ‘Busca en el seno y ofréceme lo que halles.’ Busqué y encontré una bola de oro y se la ofreci a Dios. Así hice tres veces, porque

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==