843 sacrificium templi mystici mum collocantes illum cum in terrenis, tum in caelestibus, sed totum sursum ferunt”.45 Non progredior ulterius, intra sphaeram cordis me contineo, atque concludo. Si “cor altare Dei est”, iuxta mentem D. Bernardi, soli Deo consecratum sit. “Solus vult cor tuum habere” (monet te, Christiane, Imitator Christi46) “et tanquam Rex in proprio [26] throno sedere” (l. 2, c. 7),47 tanquam Deus in ara sua. O Deus! Effice, ut sit hoc in aeternum. Caput IV Sacrificium Templi Mystici Procul ab hoc Templo nostro victima ingrata Deo, quam alicubi reprobans ipse: “Numquid, ait, manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo?” Ps 49[, 13]. Procul emptiones ac venditiones, quas odio maximo habet iuxta illud Hieronymi in Matthaeum: “Non sit in domo pectoris nostri negotiatio, non aementium vendentiumquea commercia, non donorumb [27] cupiditas: ne ingrediatur Iesus iratus et rigidus, et non aliter mundet templum suum, nisi flagello adhibito” (in Mt 21[, 12-13]).48 a-a “vendentium ementiumque” (EHM) b “domorum” (TDM), quod videtur esse manifestus error typographicus, annotatur tamen quia 45 Texctum hunc invenite non potui. In Theodoreti († 458) Opera Omnia, ed. Sirmand, Pariis 1642, in sectione: Index Nominum et Rerum, ad verba: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, etc.” indicator unicus locus, ubi Theodoretus commentarium super haec verba facit, nempe in “Quest. in Deuternomium”, Inter. III: ibid., I, 170s, d, ubi tamen textum diversum inveni, quamquam valde similem quoad sensum: “Manifeste nos docuit Dominus neminem posse duobus dominis servire. Et hoc igitur loco docemur dilectionem non partiri in Deum et autrum, [...] in Deum et amicos: sed totum diectionis vim creatori Deo consecrare”. 46 Imitator Christi, i.e. auctor libri anonymi cuius titulus: De imitatione Christi, qui a multis creditor esse Thomam Hemerken à Kempis, can. Reg. O.S.A. (13801474). 47 Thomas H. à Kempis, De imitatione Christi (ICH), Warszawa 1981, p. 98 (l. II, c. VII: De amore Iesu super Omnia). 48 Eusebius Hieronymus, Commentar. in Evang. Matthei, III, 21: PL 26, 157 (n. 165) et idem., Commentarium in Mattheum, III: CChrL 77, 188.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==