841 altare templi mystici ad servum meum David; haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum?” (2 Reg33 7, 5). Quanto ardentius expetit aram sibi in templo suo mystico dicari? cor, inquam, totum. Hinc ista ad unumquemque nostrum, ut ita dicam, exoratio [21] apud Sapientem, (Prov 23,[ 26]) “Praebe, fili mi, cor tuum mihi.” Cuius rei gratia? Ut illud inhabitet, in eo resideat, maneat, regnet, aeternum quiescat. Nam ipso Philosopho Romano34 sentiente “in unoquoque virorum bonorum [...] habitat Deus” (Sen. ep. 41)35. Huc propterea collimat aureus Aurelius,36 cum finem conditi hominis nobis proponens ita sermocinatur: “Fecit Deus hominem, ut amando summum Bonum possideret: est ergo Deus possessio hominis.”37 Quodsi Deus possessio hominis, certe nobilissimo loco apud hominem dignissimus est; res enim praestantiores praestantius habendae, sublimiores colendae sublimius. [22] Quid autem Deo praestantius aut sublimius? Cum igitur nihil in homine sit aut dignius, aut nobilius eius corde, hic Deus, ut in altari suo locandus est, ut sua tota possessione plenissime gaudeat. Amantissimus Dei Vir D. Bernardus non aliud sentiens: “In omni creatura”, ait “quae sub sole mundi vanitatibus occupatur, nihil humano corde sublimius, nihil nobilius, nihil Deo similius reperitur. Quapropter nihil aliud quaerit a te nisi cor tuum”. (Medit. 7).38 Adde, quod ipsum Cor nostrum si paulo generosius est, nulla alia re potest impleri praeterquam Deo solo! Nihil appetere itaque debeat, praeter Deum, non requiescere [23] alibi, nisi in illo, cui debetur. Agnovit hoc Augustinus ita Deo colloquens: “Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum cor nostrum, donec quiescat in te”.39 Hoc pereleganti, et appositissima similitudine, eruditus ille piusque Pa33 Id est: 2 Sam. 34 Lucius Annaeus Seneca (266), philosophus Romanus, ad scholam stoicorum pertinebat. 35 Seneca, Ad Lucillum Epistularum Moralium Libri, I, 312: Lib. IV, ep. 12 (41) (Romanorum Scriptorum Corpus Italicum, ed. Hectore Romagnoli, Milano 1933). 36 Hoc modo autor s. Aurelium Augustinum denotat. 37 Hunc textum S. Augustini in eius operibus invenire non potui. 38 Bernardus, Meditationes..., 6/1: PL 184, 498 (n. 328). 39 Augustinus, Confessionum Libri XIII, l. I, 1.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==