840 templum dei mysticum gestas imaginem? quid tibi cum mundo et vitiis, qui ad hoc conditus esse probaris, ut caelum conscendas atque cum Angelicis spiritibus beata Dei visione fruaris?”28 [19] Caput III Altare Templi Mystici Amplector Clarae Vallis oraculum, 29 et omnibus evulgo. “Temp- lum sanctum est a mens pia, et altare optimum cor eius” (Med. c. 6).30 Hoc effatus est Bernardus. Et quis non fateatur Aram esse Dei maximi Cor hominis, praesertim devoti? cum, sicut in ara temp- li materialis nunquam non est Deus in Sanctissima Eucharistia velatus, ita in corde sibi dicato. Unde apud illuminatissimum Patrem Calaguritanum, Ioannem a Iesu Maria reflorescentis Carmeli Praepositum quondam supremum,31 [20] his nos alloquitur: “Totis visceribus corda vestra mihi praeparate, ut amore vestro allectus, recliner in eis, tanquam sponsus in thalamo suo, btanquam Deus in ara propriab”.32 a add. “Deo” (BMP) b-b sunt verba auctoris TDM (ita sec. IonOp) Expetebat olim Numen optimum erigi sibi templum ab Israelitarum Monarcha. Hinc, quod expetebat innuens Prophetae suo, cum his eum mandatis ad Davidem expediebat: “Vade, et loquere 28 Probabiliter citatur e: Justiniani (Divi) Laurentii Opera Omnia...”, Venezia 1606, sed nescitur e quo opere. 29 Auctor loquitur his de “oraculo” (i.e. sententia magna auctoritate gaudente), quod s. Bernardus – dictus “Clarvallensis” in monasterio Clarvallensi (Clairvaux = Clara Vallis) a se in Ordine Circersiensium fundato edidit. 30 Haec allegatio verificata est in: Bernardus, Meditationes..., 6: PL 184, 497 (n. 328), vel: “Divi Bernardi Meditationes..”., c. 6, 4 in: D. Aurelii Augustini Meditationes.., p. 338. 31 P. Ioannes a Iesu Maria (“Calaguritanus”), n. in Calahorra an. 1564, m. 1615; praepositus supremus Ordinis Carmelitarum discalceatorum annis 161114; auctor operis Theologia Mystica (1607) quod latine scripsit et ex quo probabiliter haec allegatio provenit. Cf. Gabriele di S. Maria Maddalena, Giovanni di Gesù Maria (Calagutitanus): EC VI, 562. 32 Ioannes a Iesu Maria, Liber de prudentia iustorum, Pars V, c. I; Opera Omnia, t. II, Coloniae Agripppinae 1622, p. 391.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==