Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

838 templum dei mysticum Pressius eadem mellifluus Pater, Bernardus, clare tamen his verbis exponit ac insinuat: “Mens nostra”d “imago Dei est; in qua sunt haec tria: e memoria, intelligentia et voluntas. Memoriae attribuimus omne, quod scimus f ; intelligentiae g omne, quod verum h invenimus i ; voluntati omne, quod jamamusj. Per memoriam Patri similes sumus, per intelligentiam Spiritui Sancto” (lib. de Medit. c. 1).23 d om. “nostra” (BMP) e add. “id est” (ibid.) f add. “etiamsi non inde cogitemus” (ibid.) g add. “tribuimus” (ibid.) h add. “cogitando” (ibid.) i add. “quod etiam memoriae commendamus” (ibid.) j-j “cognitum et intellectum, bonum et verum esse expetimus” (ibid.) Atque iam et ex allato sacrae [15] paginae textu, et ex Sanctorum Patrum genuino sensu, quivis Christianorum facile coniciet, opinor, in anima sua eiusque potentiis, nempe intellectu, voluntate ac memoria, imaginem Sanctissimae Trinitatis impressam esse. Restat, ut quod iidem divinissimi Praeceptores nostri monent, implere diligentissime allaboremus. Et quidem divus Bernardus: “Oportet autema id” (ait) “quod ad imaginem est, cum imagine convenire, et non in vacuum nomen imaginis participare. Re- praesentemus ergo in nobis imaginem eius in appetitu pacis, in intuitu veritatis, et in amore charitatis”.24 a “itaque” (PL) Sanctus deinde Ambrosius, [16] ad hanc in nobis depictam effigiem Dei continuo contemplandam cum singulari amore Conditoris et Restauratoris nostri ita nos hortatur: “Semper in mente intelligentis et diligentis maneat Deus; ut sicut non potest esse momentum, quo homo non utatur, vel fruatur Dei bonitate et mi23 Bernardus, Meditationes piissimae de cognitione humanae conditionis, c. 1: PL 184, 487 (n. 320). Ita etiam in: S. Bernardi Opera Omnia II, Parisiis 1719, 333. 24 Bernardus, Meditationes..., c. 1: PL 184, 486 (n. 319) vel “Divi Bernardi Meditationes Devotissimae ad Humanae Conditionis Cognitionem alias Liber de Anima” 1, nn. 34 in: D. Aurelii Augustini Meditationes, Soliloquia et Manuale accedunt Meditationes... D. Bernardi..., Taurini 1929, 313.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==