74 norma vitae quisque genuflexus manifestabit propriasb79; nec se excusando ibidem humiliter poenitentiam impositam acceptabit. Quod si illi falsi quidpiam fuerit obiectum, nihil tunc respondebit, sed postmodum Superiorem conveniens innocentiam suam (nisi malit innocenter pati cum Christo) testabitur; falsarius poena talionis irremissibiliter punietur.80 b add. “et interrogatus etiam alienas” (NVC) Absit autem ab hoc insigni charitatis tribunali odium, invidia, zelus nimius; quin potius in deferendis alienis defectibus, ni sit periculum in mora, illam evangelicam regulam sequi laudabile est: mone solus, [p. 34:] admone cum socio, nisi resipuerit, defer tandem ecclesiae.81 At de extraneorum vitiis adeo nihil ad vos pertinere existimate, ut, nisia bono zelo moveri videamini, perstringenda vobis non esse censeatis. a “etiamsi” (NVC) 4. Congregabit secundo Superior localis suos diebus dominicis post vespertinam meditationem, vel alio congruenti tempore pro conferentia spirituali; quam ipse vel alius de mandato habiturus Latino, vel vernaculo, simplici, claro, ignito sermone ad accendendos suorum animos, ad virtutes exercendas, passiones extirpandas, perfectionem sectandam.82 Aut poterit liber aliquis pius de hac materia legi, qui tacite, sed efficaciter omnes adhortetur ad amorem Dei, Christi vestigia sequenda, religiosae disciplinae XVIII apud Marianos; cf.: Statuta Patrum Marianorum, Romae 1723, ms.: c. III: De Mortificatione, §5, ubi sermo est de Capitulo culparum, tunc non feria sexta, sed die sabbathi habito. 79 Apud Piaristas manifestatio culparum alienarum fiebat ab eo, “qui a Superiore ad id requisitus fuerit”; cf. Const.S.P., P. I, c. XI, no. II. 80 “Poena talionis” sic intelligenda est: “testis mendax, eodem talionis iure illa poena erat afficiendus, quae crimini, pro quo mendaciter deposuerat, decreta erat” (FLL, s.v. Talio, in fine); cf. Deut 19, 18-20; Dan 13, 61-62. 81 Cf. Mt 18, 15-17. 82 Cf. Clemens VIII, decr. Nullus omnino, §25: “valde opportunum erit, si in quolibet Conventu singulis hebdomadis habeatur sermo de religiosa disciplina, regularique observantia”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==