49 de charitate et passionum, qua par est submissione, fiducia, pietate, pro tota aeternitate in amoris ara, corde inquam puro, cum Christi Domini Matrisque eius illibatae sanctorumquea omnium et Ecclesiae universae meritis consecrabitis. a “Divorumque” (NVC) Haec denique sit communis vestra regula et via ad caelum securissima, quam in utroque Testamento divina Sapientia commendatissimam voluit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, b ex tota anima tua, c ex tota mente tua” [Mc 12, 30].29 b add. “et” (BSV) c add. “et” (BSV; NVC) 4. Ad mutuam charitatem quantum attinet, ille se sciat inter vos divinae Maiestati chariorem, qui charitate mutua praecellentior habebitur. Cogitet quisque animam esse Instituti sui charitatem, a qua quantum recederet, tantum a vita. Proinde sicut totius Congregationis bonum, famam, integritatem, sanctimoniam, serio promovebit, sic eiusdem personis singulis eadem omnia, quae sibi exoptaverit, praestabit. Vitabit ergod pestiferam illam et charitati adversantissimam luem, invidiam, odium, rancorem, aemulationem, suspicionem, infamationem, antipathiam, sympathiam, zelotypiam, [p. 11:] delationem, scommata, susurrationes, oblocutiones, vexationes, ambitionem, aliorume contemptum, perturbationemf, tumultumg, rixas, lites; et ut sui animi tranquillitati, sic alienae et domesticae studiosus charitatis custos, invigilabit. d “vero” om. (NVC). e In ms. NVR est verbum adiunctum, interscriptum f “perturbationes” (NVC) g “tumultus” (NVC) Denique tam a tota Congregatione, quam ab eius quolibet membro, quodvis malum convenienter propulsabit. Mementote dilectionis primaevae Ecclesiae, de qua Apostolicorum Actorum scriptor: “Multitudinis”, inquit, “credentium erat cor unum, et anima una” [Act 4, 32]. 29 Cf. Deut 6, 5; Mt 22, 37; Lc 10, 27.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==