48 norma vitae namque aeternae consecutio meritorumque pretium in charitate situm est. [p. 9:] Proinde quilibet vestrum prae bonis omnibus hanc sibi gemmam pretiosissimam, hunc thesaurum in agro absconditum, studeat ef[f ]icacissime comparare.28 Licet enim charitas Dei donum sit, orationis tamen et mortificationis assiduitate et obtinetur et conservatur. “Omnia” ergo “aapud vosa in charitate fiant” [1 Cor 16, 14]. a-a “vestra” (BSV) 2. Praecepta Dei et evangelicab consilia, Ecclesiae Sanctae Romanae Catholicae leges, instituta, sancita, ritus, consuetudines, dogmata; haec quoque praesens Norma et si quando plures darentur ordinationes, ex amore Dei serventur. Sicc enim caelestis Praeceptor intonat: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit” [Io 14, 23]. Quod non solum de sancta eius doctrina et sacris literis, sed pariter de Sanctae eius Ecclesiae, quam ipse per Spiritum Sanctum erudit etd gubernat, mandatis ac documentis maiorumque placitis ab ea defluentibus, aut confirmatis intelligendum est. b om. (NVC) Est verbum adiunctum, interscriptum in ms. NVR c “Ita” (NVC) d “atque” (NVC) 3. Praeterea ex amore Dei omne bonum operabimini, omne malum fugietis: omnem virtutem possibilem exercebitis, omne vitium ac peccatum detestabimini. Ex amore Dei mortificationes, afflictiones, reprehensiones, iniurias, calumnias, labores, dolores, inopiam, austeritatem aliaquehuiusmodi libenti ac forti animo perferetis. Ex amore Dei exercitia vestra, officia, negotia vobis commissa et quidquid statum [p. 10] vestrum vocationemque concernit, quam perfectissime exequemini. Amori Divino omnes vestras totius vitae, praesertim quotidianas actiones et passiones, et omnia ac singula momenta, atomos, circumstantias, mutationes, omnium singularumque actionum 28 Cf. Mt 13, 45-46. 44.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==