428 inspectio cordis a Christo Iesu, virtutum Domino postulare. Ne vereare itaque cum summa confidentia sanctissimae Matris secutus exemplum necessitates animae tuae et aliorum aperire coram Rege caelesti et magna fide rogans virtutes gratiasque ad salutem necessarias dicere: “Domine caeli et terrae ditissime, vinum non habemus: et ego et alii N.N. proximi mei suavissimo virtutum latice destituimur: exsiccati sunt fontes et putei cordium nostrorum, vineae succisae. Utere ergo tua liberalitate, et aquam lachrymarum, quas ad te dona caelestia postulando fundimus, in suavissimum [f.16r] nectar converte. Vasa nostra, id est animas, vino praestantissimo imple, ut saltem in fine nuptiarum, hoc est, vitae tibi caelestibusque convivis tuis suavem potum virtutum propinemus, ustumquea palatum recreemus. Amen”. a est substitutio hypothetica pro evidenti errore in ms.: “urumque” Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Nondum venit hora mea” (Io 2[, 4]). Tempus faciendi miracula hic intellige; quod quidem dicit nondum venisse Dominus, non ideo quod faciendorum miraculorum assignatum spatium haberet, extra quod nihil signi supernaturalis posset edere, siquidem et in cunis iacens potuit inaudita mira patrasse et reapse patravit, quando daemonis, ne responsa darent, os praecludit eaque pepulit e statuis statuis30. Sed ideo haec dixisse Dominum intellige: quod quamvis valeret, non vellet tamen eo tempore iam suam omnipotentiam, et deitatem demonstrare. Hinc disce: si tibi in hac sacra Communione et alias suavitas cibi spiritualis atque dulcedo denegatur, non idcirco id fieri, quod sanctissimum Domini sanctissimi corpus omnes caeli suavitates, delicias et sapores non habeat, sed propter tuum robur et virtutem probandam, nondum hora venit, ut caelestibus deliciis affluas, et satius tibi magisque meritorium est siccitates cordis et mentis 30 Unica similis apocripha narratio: “...cum... Maria cum infantulo templum [Aegyptium] fuisset ingressa, universa idola prostrata sunt in terram, ita ut omnia convulsa iacerent penitus et confracta in faciem suam”, in: Vangeli Apocrifi, ed. G. Bonaccorsi, Firenze 1948, p. 200: Lo Pseudo-Matteo, XXIII.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==