389 excerpta e i et ii editione (q) Quodsi Tibi videtur haec non sufficere laetandi materia, quam Illustrissimus Parens suppeditavit, ego exposui; afferam protinus alteram, ut perfecto gaudio possis abundare. (pc) Quam putas hanc, Illustrissime Domine, existere? Potoccianae Crucis682 Domui Tuae illatum puta esse splendorem; victorias victoriis copulatas; laureas laureis connexas; Sreniavam Pilavae683 iunctum. (b) Hoc demum est, quod animum Tuum perfectissime exhilarabit. (pc) SiquidenimsagaxfuturorumindagatrixMathesis684 veri potuit divinasse, ex hac Lubomirsciae, Potocciaeque Domus coniunctione, tanquam ex felici Primorum hoc in Regno, seu Polo Polono, Astrorum concursu, faustissima quaeque nobis speranda sunt, et omnino expectanda. (b) Quid cum ita fit, quis hoc publico privatoque bono non gaudeat? (t) Sed manabit sane Tibi toto corde laetitia perpendenti, quali sis auctus affinitate; quam potenti, fortunata, celebri, nominatissima. (t) Hactenus tropaea Potocciorum vel audiens vel legens eam tantum ob causam iis afficiebare, quod Polonum per ea nomen inclaresceret: nunc vero etiam Lubomirscium inclarescet. (t) Siquidem KINA PHILON PANTA; opes, fortunae, gloria: multo magis consanguineorum. (q) Igitur, quae fuit eritque Potoccianae Crucis claritas, ea in Lubomirscianum deinceps simul redundabit [p. 229] Sreniavam; neque huius gloria alio prius, quam in Potoccianum Pilavam manabit, eruntque iam harum amplissimarum ac nobilissimarum Domuum, Omnia Communia. (b) Cum vero accessione fortunae gaudere soleant homines, iustius utique iam Tibi laetandum est virtutis accessione. (q) Es enim nactus affinem tam bello, quam religione clarum; manu strenuum, mente pium, generosum corde, simul ac devotum: qui Lubomirscianas virtutes, humanitatem, liberalitatem, pietatemque 682 Non potui invenire rationem cur aliquando attribuitur familiae Potoccianae etiam stemma “Crux”. 683 Pilava erat stemma familiae Potoccianae. Cf. Dr. M., s.v. Pilawa: SGKP VIII, 130: “obecną nazwę [wieś] otrzymała od Jakuba Potockiego h. Pilawa, starosty chehryńskiego, do którego należały jej ziemie”. 684 Mathesis “sumitur saepe pro arte fata alicuius ex natali hora divinandi”; CLL.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==