387 excerpta e i et ii editione (b) Illud autem fortissimi parentis Tui singulari virtuti adscribes, quod ab exoticis gentibus redux Poloniam videas salvam. (q) Atque mihi videtur cum Pompei haec Tua coniuncta Fortuna: ille siquidem ex bello Mitridatico rediens unius beneficio Ciceronis incolumem Rempublicam Urbemque Romam, a se repertam ingenue testatus est673; Tu, cura Tui, totiusque Poloniae Patris, ab interitu praeservata Polonia hodie perfrueris, idque securus omnium iudiciorum potes, immo debes, affirmare. (q) Nam quid ille vorax Seremetthi gladius egisset? quantam cladem in Polona gente edidisset? quot nobilium capita, quot iuvenum senumque cervices demessuisset? nisi illum fortissimus Parens Tuus ferocissimo tyranno excussisset, ademisset, confregisset? (t) Quid illa sexaginta circiter armatorummillia fecissent? quo furore, audacia, crudelitate, per universam Poloniam fuissent grassata? nisi eadem [p. 227] Scythicis nexibus idem memoratissimus Heros vincienda et in Tauricam abducenda tradidisset? (m) Crede mihi, Illustrissime Domine, iam tum Regnum Poloniae ab audacissimo Seremettho spe fuisse devoratum; iam sedem Imperatori Moschorum Varsaviam Regiam Urbem designatam; iam Palatinatus foedifragis asseclis distributos; iam nobilissimas Provincias cum rebellibus rusticis divisas. (in) Verum-enim-vero Tuus omnia prudentissimus Parens consilia turbavit, imo abrupit; felices progressus infregit, Cosacorum exercitum ad officium coegit674, Moschoviticum fastum contudit, arma vi eripuit, furorem compressit, vitam benevole donavit, Patriam liberavit 673 Cf. Momigliano A., s.v. Pompeo Magno, Gneo (Cn. Pompeius... Magnus): EI XXVII, 838-841: “Pompeo poteva ora aspirare a sostituire Lucullo nel comando della guerra contro Mitridate Eupatore re del Ponto. [...] non gli fu di scarso aiuto Cicerone, che tenne la sua prima orazione politica (De lege Manilia o De imperio Cn. Pompei) appunto per sostenere la proposta di Manilio [di trasferire il comando a Pompeo] [...] Pompeo si accinse al ritorno [...] sbarcando in Italia con le sue truppe nel 62 [...] sciolse l’erercito, perchè credette che in quel momento, a un anno dalla congiura di Catilina, in cui il senato aizzato da Cicerone era insorto contro una formazione militare, gli potesse giovare di più l’apparire in Roma da solo”. 674 Cf. PDK II, 105: “Juraszek [Chmielnicki] musiał zaprzysiąc warunki hetmanowi, które tutaj ułożyli polscy wodzowie (17 październ. 1660...) a które zawierały zobowiązanie Kozaków do wspólnej walki przeciw Moskwie a zarazem niemal wszystkie punkty ugody hadziackiej...”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==