Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

378 prodromus reginae artium – excerpta Tale nec Aoniae650 testudinis arbiter aequat; Nec Methymneae651 Lesbia plectra lyrae: Nec, quem bistonio mentitur fabula cantu Detinuisse pigra flumina surda mora, Vocibus unum illis et idem omnibus argumentum Est Deus: hoc solo musica plena sono est. [p. 86] Hunc iuvat assiduo, iuvat unum hunc psallere voto; Materies suaves haec facit ipsa modos. Ecce autem! dum plena sonant hoc atria cantu, Alternoque domus plaudit, et aula choro. Candidus e caeli prodit penetralibus Agnus, Quo nihil ipsa Dei mitius aula videt. Agmina mille illum iuxta, mille altera circum, Altera vicino mille secuta gradu, Candida turba omnes, Cypriis anon tactaa sagittis, Virginis ora omnes, Virginis arma gerunt. a-a “intacta” (BHE) Qua se cumque movent, subitos vestigia flores, Et calcata suas suggerit Hybla652 rosas. Suavius hi carmen reliquis, imitabile nulli, Voce, modos omnes exsuperante, canunt. Pergite felices, o, pergite, coepta, choraulae, Carmina per longas continuare moras. Quae, si forte nefas mihi erat cecinisse; profecto Fas audire mihi, si faveatis, erit. Sed, quid ego hos rivos, neglecto fonte, lacesso? Unus inexhaustas ille propinat opes. Inconniva Deum spectant ibi lumina; in ipso Iam solita obtutus figere Sole suos. 650 Aonia “pars Boeotiae montuosa.... Est etiam ibi Aganippe fons Musis dicatus, qui et fons Aonius dicitur” (CLL). Aonius “pertinente all’Aonia.. E così pure epiteto delle Muse, ecc. lyra” (CDLI). 651 Methymna “a town in Lesbos” (CLD). 652 Hybla “monte della Sicilia, abbondante di fiori per le api” (CDLI).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==