Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

377 excerpta e i et ii editione Quid, quod abest morbi timor omnis? et exsulat omnis Cedere ab intacto iussa senecta loco? Multus ubique vigor: nihil illic debile; totam Iure suo sedem sola iuventa capit. Inde, nec ulla trium metuuntur pensa sororum, Actio morti illo non datur ulla foro. Vita sed aeterno sancitur foedere, quod mors, Quamvis rumpatur, rumpere nulla queat. Quae porro Patriae est, et quanta scientia? Nostis Omnia ibi Cives, omnia nostis ibi. [p. 85] Mentis adest acies, quae fraudi obnoxia nulli Conspicuum Veri lumen ubique videt. Non fugiunt animi vos sensa, nec abdita fallunt, Alter in alterius quae videt esse sinu. Mens eadem cunctis, eadem omnia vota: bonique Quidquid habere potest primus, id imus habet. Delicias quis deinde dapum, et bellaria narret? Temperat ambrosius res ibi quasque sapor. Non epulas ibi parca manus, sed opima ministrat Fercula; de pleno fercula prompta penu. O quales epulas! o qualia fercula! sordent Omnia mortali prandia farta cibo. Ite vagae, aerium volucres genus: aequoris ite Pinnigeri, et nullum rete timete, greges: Sigmate cum tali conviva recumbere coepit, Iam nihil ad stomachum vestra sagina facit: Panis adest unus; sed pane redundat ab uno Quidquid ubique dapum nobile gustus amat Inde licet, quod cuique libet, decerpere. Sed quo Carpere cuique licet plurima, plura libet. Ipsa solet saturare fames: facit ipsa repulsam Continua saties arte redire famem. Talibus o epulis mihi fas accumbere! solae, Implebunt tales omnia vota dapes. Iam, quod ibi, vocis variae discordia concors, (O Superi!) et quanta temperat arte melos?

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==