369 excerpta e i et ii editione Familiam vero quantam et quam variis cum artificiis habeat, quid ego dicam? Mitto hasce artes vulgares, coquos, pistores, lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet, ut quotidiano cantu vocum et nervorum d tibiarum nocturnisque conviviis tota vicinitas personet.”626 d add. “et” (LCL) 9. Praxis VI627 Descriptio funebris pompae et funeris. Ex Bider., Her. l. I. “Nuper Aventina cum forte quietus ab aula Despicerem, Latio qua via iuncta foro est; Obvia pompa fuit, lugubribus horrida signis, Pulla habitu, tristis murmure, lenta gradu. Parebant moesti per lina madentia vultus, Et gemitum rupti pectoris antra dabant. Lurida praebebant piceam funalia flammam, Inque manu multis atra cupressus erat. Terreor aspectu, et refuga cervice gementem damno, gemens illo non minus ipse, gregem. Ecce autem medio sublimis in agmine lectus Sena sub hexaphoro subdita colla gravat: Hunc super effigies hominis composta iacentis Extendit gelidos calce rigente pedes; Fracta labat cervix, humerique et brachia languent; Nec tenor in venis est, nec in osse vigor. Stat macies, cecidere genae, cutis arida pendet, Nec calor in membris est, nec in ore color. Auctorata silent Samii labra lege magistri, Et nihil in surda proficit aure sonus. Ipsa diem excludunt obductis lumina valvis, Aeternaque oculos nubila nocte premunt. [.....] [p. 79] 626 Cicero, Pro Sexto Roscio Amerino, c. 46, §133-134: LCL, Cicero VI, 242. 627 PRAr, pp. 78-80, praxis ad illustrandum Caput V: De Descriptione.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==