350 prodromus reginae artium – corollarium Nota 1. His expressis modis etiam locum dari in scribendis epistolis, et epigrammatis fingendis, uti quidam iam in praxi ostenderunt. Nota 2. Alios modos plures, tam apud eruditum Rhetorem, R.P. Michaelem Radau, quam apud alterum eiusdem Societatis in Oratoriis Institutionibus reperiri, et insuper quivis ingenium felix nactus plures sibi poterit excogitare. Sed illi quoque non [p. 65] spernendi sunt, qui iuxta praecepta progymnasmatum rhetoricorum, parte priore expressa, formantur. Iam vel generalem componendae orationis modum in tota parte 2 et Appendice explicatum habes. Caeterum levidense hoc opusculum, quod tui causa, Amator Eloquentiae, elaboratum est, grato animo suscipe, et pro authore nostrae salutis Authorem deprecare: qui tibi quoque propitius existat, artemque tam bene dicendi, quam bene vivendi te doceat.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==