Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

347 decimus modus congressu cum hoste ineundo, cum Libitina593 sibi fuisse congrediendum sciebat. 5. Sed quoniam morte fuit animosior, mortem non timuit, audaciori animo pro patriae vita eam subivit; cumque multos hostes vel vulneribus affecisset, vel penitus confeciset, cum hostili tandem ictu, quod generosissimum Martis alumnum decebat, intrepidus mortis ictum excepit. 6. Atque hoc tibi, Magnifice Domine N. singulare in tanta doloris magnitudine est solatium, quod, quem pari amore atque te ipsum prosequeris, fortiori mente saevae Libitinae falcem tulerit, quam ipsa feriret. 7. Hoc vobis, Magnifici Domini, defuncti N. intimi amici, maeroris adest levamen, quod quem lugetis occisum, et pro republica, et [p. 62] fortissime occubuerit. 8. Quod vero ad lugubrem spectat cenam, habebis M[agnifice] D[omine] N. mensae convivas, quos immensi luctus adiutores, quos ultimi obsequii exanimato corpori exhibitores habuisti. Decimus Modus Per Thesim et Hypothesim Praemittitur generalis aliquis discursus,cui particularis adiungitur; in utroque rationes, probationes, exornationes, adhibentur: Familiaris hic modus est iis, qui in genere deliberativo et demonstrativo versantur. Cum enim toties eadem paene dicendi materia occurrat, et communes laudes nobilitatis, virtutis, religionis, pacis, belli et his similium passim tractentur, hoc modo eruditionem quandam et ingenium praeseferente ita exornantur, ut variari videantur. Haec tersus aevi nostri rhetor Casimirus Koialowicz S.I.; cuius quandoquidem Oratorias Institutiones penultimum scribens modum acquisivi, ex his elegantem praesentis modi Praxim deprompsi: quam huc demonstrato artificio affero. 593 Libitina “the goddess of the dead, in whose temple the requisites for a funeral were kept for hire, and the register of deaths was preserved” (CLD).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==