Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

341 septimus modus 13. Adde alteram non fictae causam laetitiae, quod veluti Quinctius alter ad nos cum insigni triumpho revertaris. 14. Praemisisti iam ante te unum hostium captum ducem577: quanquam tanto maiore cum nominis tui gloria, quanto sanctius iudicasti captivos non vinculis, at humanitate clementiaque esse vinciendos. Triumphalem vero currum virtutes loco exercitus, temperantia, prudentia, fortitudo, benignitas, caeteraeque permultae, aeque consideratu admirabiles atque explicatu difficiles comitantur. Quae nos Tuae Cel[situdini] obviam effusos non solum in stuporem rapiunt, verum etiam maxima delectatione permulcent. 15. Postremo cum divinis cumprimis auxiliis, Tuis deinde, Collegaeque Illustrissimi578, militum fortissimorum laboribus, ceu iucundissimum post hyemem saevissimam Ver, optatissima pacis tempora post acerbissimas bellorum vices, ad nos Tecum ac per Te quidem reducantur; quam nobis hac de causa Tuus hic reditus iucundissimus esse debet? 16. Hunc igitur, Parens Excellentissime,nobis desideratissimum suavissimumque gratulamur; Tibi vero vovemus, non ea quae Patronis clientes, sed quae amantissimi filii [p. 55] dulcissimis Parentibus optima vovere possunt et apprecari. Utinam Optimum Numen rata nostra vota faciat, Teque diu nobis, Ecclesiae, Patriae, salvum, pium, fortem, conservet, beataque donet immortalitate. Septimus Modus Per Exemplum Non contemnenda quoque est breviores Oratiunculas faciendi haec ratio: cum aliquod exemplum rei propositae ad dicendum coveniens, breviter per Prothesim ponitur; cui postea res ipsa per Apodosim applicatur similitudine, vel dissimilitudine. 577 Videtur quod sermo hic est de Szeremetjew: “wodzowie polscy oddali Tatarom Szeremetjewa, aby ten gwarantował swą osobą te warunki [kapitulacji]. Odtąd też długo trzymany był w niewoli tatarskiej...”; PDK II, 105. 578 Agitur hic certe de Stanislao “Rewera” Potocki; cf. supra, Secundus Modus, no. 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==