339 sextus modus orbis universus, E[xcellentissime] D[omine] Parens, assequimur id quotidiana observatione. 2. Virentes enim silvas huius in exortu suavissimis vocalium avicularum concentibus resonare: matrem frugum, terram gratissimos vapores, ceu lucescenti Phoebo thus adoleat, exhalare. Lymphas exultantium piscium tripudiantibus pinnis agitari: itinera viatoribus impleri, campos agricolis distingui spectamus. Quod totum redeuntis, pulsa nocte, luminis efficit praesentia et cum iucunditate utilitas. 3. Hanc olim felicitatem Solis Romanorum exercituum imperatores omnino adepti fuerant; qui si quampiam victoriae palmam obtinuissent, mirum in modum gestientis urbis gaudio reduces ex proeliis excipiebantur. 4. Hinc illa [p. 53] magnificorum triumphorum introducta consuetudo nonnisi festiva laetantis populi omniumque ordinum, omnium coloniarum gaudia, quae ex eorum felicissimo reditu promanabant, denotabat. 5. Hinc illae doctorum humanas voces formare corvorum salutationes, obviantes amici, effusae turbae, theatra, spectacula, triumphales arcus, variique applausus ortum habebant. 6. Ac, ut alios quam plurimos reticeam, an non Quinctius ille, ab agricultura ad dictaturam vocatus non explicabili plane Romanorum laetitia et plausibus, devicta Aequorum gente, liberatoque ab obsidione consule, in urbem regressus est573? 7. Ducti ante currum (teste Romano scriptore) hostium duces, militaria signa praelata, secutus exercitus praeda onustus, epulae extructae ante omnium domos,epulantesque cum carmine triumphali et solennibus iocis comissantium modo currum secuti 573 Cf. Fraccari P., s.v. Cincinnato (Lucius Quinctius L. f. L. n. Cincinnatus): EI X, 320: “Nel 458 [a. C.], essendo stato il console L. Minucio circondato dagli Equi sull’Algido, Cincinnato fu creato dittatore e dovette lasciare a malincuore il campicello che egli coltivava ai prata Quinctia oltre il Tevere. [...] marciò quindi la sera stessa verso l’Algido e accerchiò alla sua volta nella notte gli Equi [...]. Gli Equi capitolarono e Cincinnato li fece passare sotto il giogo; ritornò poi a Roma, ove celebrò uno splendido trionfo”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==