Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

300 prodromus reginae artium – appendix exculti sibi scientiis infusis evaserunt, ut universus paene orbis, non literariae solum palestrae doctique viri, eos admirentur, venerentur, colant? t. Sed ne forte maximum argumentum praeterire videar, inspicite quaeso, [p. 11] lucidissimos Ecclesiae soles, Augustinos, Hieronymos, Gregorios, Ambrosios, Basilios, Chrysostomos, nonne plenos claritate sapientiae animadvertetis? t. At cogitate, hos non tantum fuisse Pontifices, verum etiam religiosos, ex occultisque religiosae solitudinis abditis illos, quos miramini, quibus illuminamini, delectamini, fruimini, scientiarum radiosa deprompsisse. a “thesauros” (II ed.) 21. t. Quod cum ita se habeat, ne dubitate, Adolescentes literarum studiosissimi, cum vestra studia ob festinam divinae vocationis executionem continuare neglexeritis, ne, inquam, dubitate vobis a Deo omnigenam esse infundendam sapientiam; vel saltem (quod magis exoptandum censeo) maximum ad omnium scientiarum assequendam perfectionem auxilium praestandum esse. 22. t. Quod si nondum a me persuasi estis, ut ob non negligendam vestram vocationem studia vestra negligatis, cogitate demum: Meliorem esse vitam aeternam temporali scientia. 23. q. Quod etenim caelestis Magister de alia re alicubi vehementer disserit: “quid a prodest homini, si buniversum mundumb lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?” [Mt 16, 26] satius hic mutatis mutandis usurpandum ac dicendum: quid commodi affert scientiarum omnium alicui peritia mortali, si immortali vita propter eam spolietur? a add. “enim” (BSV) b-b “mundum universum” (BSV) pa. Quid lucri est, optimum grammaticum, chimicum, geo- metram, perfectissimum denique philosophum et absolutissimum theologum agere, et deinceps propter has indigno modo tractatas artes et scientias paena damni puniri, visione Dei privari, caeleste regnum amittere? 24.[t] Praebete tantisper aures, Adolescentes literarum studiosissimi, [p. 12] doctissimo quondamUdoni in stygia palude lachry-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==