268 prodromus reginae artium – pars ii Per Naevium rapacissimum quemquam vult intelligi. Quinque modis haec fit exornatio: per exuperationem, ambiguum, consequentiam, abscisionem, similitudinem. 58. Similitudo, gr. Parabola, est oratio traducens ad rem quampiam aliquid ex re dispari simile. Drexel., in Ioseph, c.2: “Inde struthio camelus proditur, si soleam ferream possit concoquere; inde Christianus noscitur, si possit iniurias aequo animo tolerare”432. Vernulaeus, de con[versione] S. Pauli: “Quemadmodum siderum in caelo numerum inire velle stultae est et vanae curiositatis, ita Pauli virtutes numerare curiosae nimium est et superfluae pietatis”433. Quattuor modis tractatur similitudo: per contrarium ornandi gratia; per negationem probandi causa; per brevitatem apertius dicendi ergo; per collationem, ut ante oculos ponatur. 59. Subiectio, gr. Antiphora, est, cum Orator, interrogans ali- quem, non expectato responso ipse sibi respondet; vel se ipsum interrogans, a se ipso responsum accipit. Cicero, pro Ligar.: “Apud quem igitur haeca dico? Nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit”434. a “hoc” (COT) Philo, in Vita viri Civilis: “Adsuntb opes? impertire: cmulto pulchrior multoque pretiosior est pecunia in pauperum dextra, quam in arcac. Pauca possides? cave invideas divitibus; pauperem invidum nemo miserabitur. Honoratus es? cave insolentiam. Humilis conditionis es? noli despondere animum. Succedunt tibi omnia ex sententia? mutationem time. Offendis saepius? dhumanum est: collige animum et iam cautior progredered”435. 432 Drexelius, Jer., Ioseph Aegypti Prorex, c. 7, n. 3: DO, t. II, 509. 433 Vernulaeus N., Oratio 11: De eadem Conversione D. Pauli Ap., in: Orationum Sacrarum Volumen in Festa..., Ed. 3a, Lovanii 1635, 178-179. 434 Cicero, Or. Pro Q. Ligario, c. 3, §7: COT, vol. II, P. II, 419. 435 Philo Iudaeus, Vita viri Civilis sive de Ioseph: Opera (PIO), vol. II, [London] 1742, 61, vv. 43-52.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==