Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

261 caput ix: de figuris sententiarum 37. Interrogatio, gr. Erotesis, est, quoties non sciscitandi gratia, sed instandi, assumitur. b add. “haec,” (COL) c add. “sunt” (COL) Cicero, pro lege Manilia: “Quem enim possumus Imperatorem aliquo in numero putare, cuius in exercitu veneant centuriatus, atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare, qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum, aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit, aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit?”406. Utimur etiam, notante Cypriano, Interrogatione in iis, quae negari non possunt, aut ubi difficilis est respondendi ratio, aut invidiae, commiserationis, indignationis, et [p. 168] admirationis ergo; aut cum acriter imperamus, vel nosmet ipsos rogamus. 38. Licentia, gr. Panaesia, est, cum apud eos, quos vereri debemus, aliquid audacius proferimus, aut favori eorum, aut aequitati causae confisi. Cicero: “Hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum ignoscere, si quid stulte fecita”407. a “facit” (COT) Verum haec securius petitur ab Auditoribus e.g. his verbis: Pace vestra dicam. Liceat mihi istud in consessu verstro dicere. Bona venia vestra non occultabo veritatem, sed expromam, etiam quibusdam aegre laturis etc. 39. Notatio, gr. Mimesis, est, cum alicuius natura certis describitur signis, quae sicut notae quaedam naturae sunt attributa; veluti, cum gloriosi militis iactantia, aut iniuriosi ferocia recensetur. Cicero, pro Q. Roscio Com.: “Oro atque obsecro vos, quicun- queb nostis, vitam inter se utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque considerate. Nonne ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam, et clamitare calliditatem videntur? 406 Idem, Or. Pro lege Manilia, c. 13: COL, t. VI, 130. 407 Cicero, In Verrem, Actio Sec., l.II, c. 67, §162: COT, vol. II, P. I, 190s.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==