Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

260 prodromus reginae artium – pars ii vi, quid nostra decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure admoneant, ut iudicetis”402. a “habetis” (COL) b “quaeritis” (COL) c-c “se hominibus armatis” (COL) d-d per inadvertentiam omissum est in IV editione PRAr. 33. Imago, gr. Icon, est formae cum forma per quandam similitudinem collatio. Haec sumitur aut laudis gratia, ut: ille ut leo in proelium ruens, obvios quosque sternebat et mactabat; – aut vituperationis, ut: ego istius pecudis ac putidae canis consilio scilicet aut praesidio niti volebam. [p. 167] 34. Increpatio, est, cum Orator indignitate alicuius rei ab adversario patratae commotus, eum perstringit, immo confundit et contundit severiori dictione. Cicero, pro Deiot.: “Dii te perdant, fugitive! ita non modo ne- quam et improbus, sed e fatuus et amens es”403. e add. “etiam” (COT) 35. Interclusio, gr. Parenthesis, est cum continuationi sermoni medius aliquis sensus intervenit. Cicero, pro Cluen.: “Ut tibi concedam hoc indignum esse (quod cuiusmodi sit, iam videro), tu mihi concedas necesse est, multo a indignius, in ea civitate, quae legibus teneatur, discedi a legibus”404. a add. “esse” (COL) Nota: Parentheses longas et frequentes ob confusionem orationis vitandas esse, variataque voce paulo demissius pronunciandas, quam reliquus orationis textus pronunciatur. 36. Interpretatio, gr. Epexegesis, est, cum eadem sententia, aliis atque aliis verbis effertur, sive motus gratia, sive amplificationis. Cicero, pro Mil.: “Fingi haec putatis, quae patent? b quae nota c omnibus? quae tenentur?”405. 402 Cicero, Or. Pro A. Caecina, c. 36: COL, t. VI, 99-100. 403 Idem, Or. Pro Rege Deiotaro, c. 7, §21: COT, vol. II, P. II, 435. 404 Cicero, Or. Pro A. Cluentio, c. 53: COL, t. VI, 238-239. 405 Idem, Or. Pro Milone, c. 28: COL, t. VIII, P. I, 410.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==