Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

256 prodromus reginae artium – pars ii dominus. Pauper es? sustine, ne malum tibi geminet impatientia. Dives es? sustine, ut tibi tuus etiam in caelo thesaurus crescat. Tui iuris es? sustine: nemo vere liber est, nisi qui patiens est. Religiosus es? sustine, nam ideo viam arctam ingressus es, ut quam plurima patiaris. In coniugio vivis? sustine, et cogita coniugium metropolim esse omnium molestiarum. Caelebs es? sustine; satis tibi sit uxore ac liberis carere, molestissimis oneribus. Virgo es? sustine: [p. 163] nam virginitas, ut Ambrosius vult, facit Martyres, sed non sine pugna. Vidua es? sustine, afflictionum magnes est viduitas. Doctus es? et tu quoque sustine, ne non tantum indoctus, sed et fatuus habearis. Quisquis impatiens est, stultus est. Indoctus es? sustineb; aequum est, ut non minus sustineas, quam docti: ergo remigem te cogita in procellosissimo mari. Sanus es? sustine, ut sanus maneas: morborum omnium deterrimus est impatientia. Aegrotus es? iam maxime sustine: prima patientiae opportunitas est morbus. Consumatissima Christianorum philosophia est: bona facere, et mala pati”392. a-a “esse te” (DO) b om. (DO) 22. Divisio, gr. Dialyma, est, quae rem semovens a re absolvit ratione subiecta utramque, nonnihil priori similis. Cicero: “Cur ego nunc tibi quidpiam obiciam? si probus es, non meruisti; si improbus, non commoveris”. 23. Dubitatio, gr. Apoliac est, cum Orator ambiguus existens, quid potissimum dicturus sit, quaerit ex aliquo. Cicero, in Ver. act. 2: “Quid agam, iudices? quo accusationis meae rationem conferam? quo me vertam? Ad omnes enimmeos impetus, quasi murus quidam, boni nomen imperatoris opponitur”393. c potius “Abulia” (Αβουλíα) 24. Effictio, gr. Characterismus, est, cum effingitur et exprimitur verbis corporis alicuius forma, quod satis sit ad intelligendum. 392 Drexelius, l. XIII: Rosae selectissimarum virtutum, quas Dei Mater orbi exhibet, P. I, c. 5: Rosa silvestris, seu patientia, §VII: DO, t.I, 845. 393 Cicero, Or. In Verrem, Actio Secunda, l. V, c. 1: COL, t. V, P. II, 272.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==