Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

255 caput ix: de figuris sententiarum Quod minuit auctionem triumviralema, laudo: quod regi amico cavet, non reprehendo: quod non gratis sitb, indico”389. a “decemviralem” (COT) b “fit” (COT) 20. Dissimilium conflictio, est, cum plura dissimilia invicem certantia conglobantur, quae non solum dignitatem, sed amplitudinem etiam orationi afferunt. Cicero, pro Q.R. Comoedo: “Illa superior coratio fuitc necessaria, haec [p. 162] erit voluntaria; illa ad Iudicem, haec ad C. Pisonem; illa pro reo, haec pro Roscio; illa victoriae, haec bonae existimationis causa comparata”390. c-c “fuit oratio” (COL) 21. Distributio, gr. Merismos, est, cum aliquid in plures partes distribuitur, quarum singulis quandoque sua redditur ratio. Cicero, pro Lig.: “Hoc d praecipuum Tuberonie fuit, quod iusto cum imperio ex senatusconsulto in provinciam suamvenerat. Hinc prohibitus, non ad Caesarem, ne iratus; non domum, ne iners; non aliquam in regionem, ne condemnare causam illam, quam secutus esset, videretur; in Macedoniam, in Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam, a qua erat reiectus cum iniuria”391. d add. “certe” (COL) e “Tuberonis” (COL) Drexelius, facundissimus omnino scriptor, aptissime hac figura utitur, ubi patientiam omnibus commendat, Ros. p. 2, c. 5, §7: “Omni hominum faetati, ordinif, statuig patientia non decora tantum, sed et necessaria est. Iuvenis es? sustine; plus virium et roboris habes. Senex es? sustine; maior tibi prudentia, longior est experientia, quae vires suggeret. Vir es? sustine, et eum age, quem profiteris. f-f “ordini, aetati” (DO) g “sexui” (DO) Femina es? sustine, et Christianam ate essea memento, quae etiam in ignibus duret. Servus es? sustine, ut saltem animi tui sis 389 Cicero, De lege agraria, Orat. II, c. 22, §58: COT, vol. II, P.I, 552. 390 Idem, Or. Pro Q. R. Comoedo, c. 5: COL, t. IV, 164. 391 Idem, Or. Pro Q. Ligario, c. 9: COL, t. VIII, P. I, 477.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==