253 caput ix: de figuris sententiarum rem hominis, vel dicam pecudis attendite”. Verum haec [p. 160] Correctio ad schemata verborum spectare videtur; at ista huc referenda, qua Cicero in Ver., l.2, sententiam corrigit: “Nolebat in agendo discere, tametsi non Provinciae rudis erat et tyro, sed in Siciliam paratus ad praedam meditatusque venire cupiebat”382. Idem pro Q. Ligario sententiam tollit hoc modo: “Pacis equidem semper author fui: sed tamena sero. Erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. Omnes, b inquam, vincere volebamus: tu certe praecipue”383. a “tum” (COL; N.B. notam: “«sed tamen», codd. Dresd. Colon.”) b add. “omnes” (COL) 13. Definitio, gr. Orysmos, est, quae rei alicuius proprias amplectitur potestates breviter et absolute. Cicero [Ad Herennium IV, c. 25]: “Maiestas rei publicae est, in qua continetur dignitas et amplitudo civitatis”. 14. Demonstratio, gr. Phantasia, est, cum ita res verbis exprimitur, ut geri negotium et res ante oculos efferri videatur. Cicero, Phil. 13: “Ora vobis eorum ponite, Patres conscripti, ante oculos, cet maxime Antoniorumc incessum, aspectum, vultum, spiritum: latera tegentes alios, d alios praegredientes amicos. eQuem vini anhelitume, quas contumelias fore censetis, minasque verborum? Nisi forte eos pax ipsa leniet, f cum in hunc ordinem venerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unumquemque vestrumg. Non recordamini”384 etc. c-c om. (COL; hae verba exstant tamen in LCL) d add. “sequentes alios,” (COL) e-e “Quam vim anhelitus” (COL) f add. “maximeque” (COL) g “nostrum” (COL) 15. Deprecatio, gr. Dexis, est, cum auxilium alicuius imploratur, vel animus iratus mulcetur. Cicero, pro Deiot.: “Quamobrem hoc nos primum metu, C. Caesar, per fidem et constantiam et clementiam tuam, libera, ne 382 Cicero, Or. In Verrem, Actio Secunda, l. II, c. 7: COL, t. V, P. I, 161. 383 Idem, Or. Pro Q. Ligario, c. 9: COL, t. VIII, P. I, 477. 384 Idem, Or. Philippica Tertia decima, cc. 2-3: COL, t. VIII, P. II, 298s.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==