252 prodromus reginae artium – pars ii eripuisti atque abstulisti; quo nomine abs te sestertium millies f repeto”379. c “senati” (COT) d add. “iuris” (COT) e-e “mihi tu” (COT) f add. “ex lege” (COT) 11. Congeries, gr. Synatroismus, est coacervatio dictionum res diversas significantium. Cicero, pro Caelio: “An vos aliam causam esse ullam putastis, cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gloriaa , tanto honore, tam sint pauci, semperque fuerint, qui in hoc labore versentur?”380 etc. Coacervantur etiam res odii vel amoris causa, bonae, vel malae. a “gratia” (COL) Cicero, Act. 2 in Ver. l. 3, n. 16: “Scio te Romae, cum Praetor esses, edicto tuo possessiones hereditatisb c ad alienos, a primis heredibus ad secundos, a legibus ad libidinem tuam transtulisse. Scio, te edicta superiorum tuorumd correxisse, et possessiones hereditatum non secundum eos, qui proferrent, sed secundum eos, qui dicerent testamentum factum, dedisse: easque res novas abs te prolatas et inventas magno tibi quaestui fuisse scio: eundemque te memini censorias quoque leges in sartis tectis exigendis tollere et commutare; ne is redimeret, cuia res esset: ne pupillo tutores propinquique consulerent, quo minus fortunis omnibus everteretur; exiguam diem praefinirie operi, quaf caeteros ab negotio excluderes, cumg ipse in tuo redemptore nullam certam diem observares”381. b “hereditatum” (COL) c add. “a liberis” (COL) d “omnium” (COL) e “praefinire” (COL) f “quo” (COL) g om. (COL) 12. Correctio, gr. Epanarthosis est, quae verbum vel sententiam aliquam corrigit, aut tollit, aliam substituens. Corrigit Cicero verbum sic: “Ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc est explere, quod statim effundas”. Tollit sic: “Sed stupo379 Idem, Or. In Q. Caecilium de Accusatore in C. Verrem constituendo quae Divinatio dicitur, c. 5, §49: COT, vol. II, P. I, 79. 380 Cicero, Or. Pro M. Caelio, c. 19: COL, t. VIII, P. I, 185. 381 Idem, Or. In Verrem, Actio Secunda, l. III, c. 7: COL, t. V, P. II, 26.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==