147 numerus ii – caput v: de legislatione dis toleramus. Videremus iam explicata per patentes Russiae campos (urbes dixisse volui) immortalis Regis Christi signa, florentem ubique Catholicam pietatem, ubique vero diminutam, aut penitus extinctam schismaticam impietatam [p. 59] videremus. Iam unum toto Sarmatiae in Regno Ovile, unum eundemque Pastorem haberemus, uni Supremo Christi Vicario reverentiam exhiberemus et obedientiam; una festis diebus cum caelitibus maximum Numen coleremus, unanimi pietate ac religione; quod denique maxime in quavis Republica optandum est, hostes domi non educassemus, non sustinuissemus. Quid enim potuimus facilius praeter haec assequi? quid minori cum negotio, absque armis, caede, sanguine conficere? Erat quippe tunc fortissimis constricta frenis Russia, nullum rebellionis Principem habebat; nullum ex suis collectummilites alebat; terrae magis excolendae, quam tranctandis armis; agriculturae quammilitiae addicta fuit. Itaque ponderosissimum etiam sibi impositum iugum portasset, non modo tanta sapientia alleviataea legis onus, quod vel ob solam carissimi Principis reverentiam nequaquam suscepisse atque portasse detrectasset. Sed quoniam nescio quo fato Poloniae lex ea tum temporis non fuit promota, postmodum vero plane sepulta fuit, Vobis certe, Proceres amplissimi, viris et sapientissimis et magnanimis reservata est, ad vestra translata usque tempora eo fine, ut quod divinissimus Princeps heroicum facinus inchoavit, hoc fortissimus perficiat; quod unus Casimirus Iagielonides statui curavit, hoc alter eiusdem generis et nominis conetur observari. a “conditae” (II ed.) Vos autem, Proceres amplissimi, tam excelsum, tam pium, tam divinum opus promoventes perennem nomini vestro memoriam comparetis. Quocirca induite fortes animos, et non solum universa Russia, sed universo etiam Orco [p. 60] repugnante, sanctissimam, saluberrimam, utilissimam legem revocate, promulgate custodirique procurate. Nam quo maiora in ferendis legibus obstacula repe riuntur, eo ampliorem consequuntur gloriae cumulum, qui has promovendo sapienter, illa fortiter perfregerint.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==