Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

143 numerus ii – caput iv: de loco communi finis ebrietatis, auctor iuramentorum, fur virtutum, gurges temporis, fomes libidinis, nequitiarum praeceptor, omnium vitiorum oceanus. Hinc quotquot in pessimos optimi iuvenum degenerarunt, causam suae dissolutionis unicam, unicum saltum exhibebunt. Namque illa sola, caetera ut omittam, diversi sexus contrectatio, nonne angelos etiam humanis corporibus vestitos ad innocentiae ruinam impelleret, non modo homines natura sua ad malum proclivissimos? Iunge stupam igni, mox videbis incendium; guttam aceti vino quamvis generosissimo affunde, subito corruptio sequetur melioris; allice, ut insideat visco, avem, iam tenes captam; tange manu coctam resinam, non maculam evitabis; hauri venenum ore, non mortem effugies. Quodsi unicum saltum inspexeris, universa haec mala in eo reperies; et illum quidem maximum, quod sumptam de latere viri mulierem ad latus teneas, quae se tacite insinuat, unde orta est et insinuans gravi deliquio te sopire potest. Non possit ergo aliquis sceleratissimum illum proclamare, qui saltui deditissimus est? In contrarium videte, Auditores, a quam floreant laude probitatis, quam commendentur ab honestate, inimici chorearum! illos integros vitae, scelerisque puros quivis demonstrat: illos verecundia, maximo tenerae aetatis ornamento, lucidissime fulgentes admiratur: illos innocentiae purpura [p. 55] cohonestatos amat: illos denique omnium virtutum quasi possessores infinitis prope encomiis ad sidera evehit. Ad quae omnia, tanto propius accedit iuventus, quanto remotius a choreis discedit. a add. “quam praeclarum nomen habeant,” (II ed.) Verum, ne ulterius progrediar, unum terribile exemplum producam et rem concludam. Fuit mulier in pago tam vitiis quam annis decrepita. Volupe fuit huic continuos dies in tabernis Baccho dedicare ibique cantillareb licentiose, saltitare impudice. Festam ergo quandam lucem cum in hoc delubro Liberi patris86 faeda li86 Liber, -eri, m. “antica divinità italica della fecondazione e della piantagione, identificata più tardi col Bacco greco, inventore del vino”; vocatus “Liber pater” a Horatio Flacco, ep. 2, 1, 5. Ita sec. CDLI.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==