1252 scripta historica a “sit” (PC), quae lectio substituitur lectione e PG, uti correcte ad subiectum “Libri” et “Decreta” corrispondente b “legantur” (PG) 4. Interdicitur omnibus ne suis in cubiculis res comestibiles aut potabiles retineant. Imo extra mensam nec bibere, nec sumere aliquid absque permissione Superioris audeant. 5. Cremati usus tam foris, quam domi sub amissione Divinae benedictionis inhibetur416 ob honorem Christi Domini aca Salvatoris Nostri in Cruce sitientis b . a om. (PG) b additur hic animadversio: “ quod utique hactenus ab omnibus nostris pietati et sobrietati addictis observatum est”, quae ad textum originalem “Praeceptorum” non appartenebat, sed addita est a redactore libri Protocolli (NB: in PC datur erronea transcriptio: “observatura est”) 6. Praesidens ne Domo, nisi rarissime idque ex gravi causa abscedere audeat. Legitime absens loco suia statuat alium, cui omnes in Domino obediant. a “Sacri” (PC), quae lectio indubitanter ex erronea transcriptione proveniens, substituitur lectione e PG 7. Nihil a Domo, Ecclesia, Bibliotheca alienetur. Neque pecuniae notabilis quantitas (excepto victu et vestitu Nostrorum) abs- que scitu nostro dispensetur, aii autem proprietatisa scelere de- clarantur innodati, si qui (quo Deus avertat) aliquid pecuniae apud se, vel alibi retinere ausi fuerint. a-a “Proprietatis autem” (PG) 8. Capitula culparum (quas etiam quotidie accedentes mensam ingenue fateri debenta417) singulis feriis sextis fiantb418. Communis autem flagellatioc feria 2nda, d 4ta et 6ta habeatur419. 416 Cf. SH, 14, § 15. 417 Videtur quod P. Papczyński hanc praxim a Scholis Piis desumpsit. Cf. Const.S.P., P. I, c. XI, n. 1: “Solemni consuetudine receptum est, ut cum quis extrinsecus aliquo modo etiam leviter defecerit, ante Sacram lectionem in Refectorio culpam genuflexus dicat”. 418 Cf. NV, c. IX, n. 3. 419 Cf. ibid., c. IV, n. 6.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==