1251 praecepta pro eremo corabieviensi [Praecepta pro Fratribus Marianis Patris Stanislai]a 1. Novitiorum diligentissima cura habeatur, unde nunquam ex Eremo, ne quidem ad Praediolum407 mittantur, cum Professis non loquantur, bin suo Novitiatu degant. Ad colloquia externorum non permittanturb. Verbo educentur secundum Constitutiones Clementis Octavi de Reformatione Regularium408. a “Praecepta Salutaria Patris Stanislai Fundatoris Venerabilissimi pro Fratribus Marianis” (PG) b-b om. (PG) 2. cFrater Alexius409 doceat Nostros Fratres Hieronymum410 Pet- rum411 Andream412 linguam latinam et communiter ea utantur, duabus horis mane, duabus horis a prandiis a Praesidente413 desig- nandis. Fratres vero Gabriel414 et Paulus415 eo tempore in Novitiatu legant sibi casus conscientiae. Exercitiorum tamen manualium labores saltem duabus horis quotidie ab iis idque sanitatis conservandae causa non intermittanturc. c-c om. (PG) 3. Silentium nunquam ad mensam dispensetur, nisi recreationis tempore, sed adhibeatur continua lectio Sacrorum Librorum et Decretorum Pontificiorum, quae quotidie (cum sinta apud nos loco Constitutionum) legunturb. 407 Sermo hic est de vicino pago Korabiewice. 408 Agitur de documento pontificio Cum ad regularem e die 19 Martii 1603. Cf. NV, c. I, § 5. 409 Supponitur Alexius a S. Marco, qui versus annum 1703/1704 sacerdos ordinatus est. Cf. Positio, p. 501, no. 4 ad textum. 410 Supponitur Hieronymus a S. Valentino, qui in Albo Mortuorum describitur uti “Venerandus”, qui erat “clericus, prius per multos annos hortulanus”. Cf. ibid., no. 5 ad textum. 411 Probabiliter Petrus a S. Iacobo. Cf. ibid., p. 502, no. 6. 412 Quasi certe Andreas Deszpott (de Spot) a S. Matthaeo (†1750), versus annum 1710 ordinatus sacerdos, qui ab anno 1712 officiis magni momenti in Ordine Marianorum functus est. Cf. ibid., no. 7. 413 Cf. Statuta (1723), c.X, § 5: “Superiores locales, seu Praesidentes”. 414 Indubitanter Gabriel a Praesentatione B.V.M. (†1728), qui ad Institutum Marianorum venit versus annum 1700. Cf. ibid., no. 8. 415 Sine dubio Paulus Juskiewicz a Purificatione B.V.M. (†1757), sacerdos ordinatus anno 1703. Cf. ibid., no. 9.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==