Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1235 testamentum primum de manu Dei duplicia, persecutoribus, ut iam probarunt est parata castigatio: Clientes Beatissimae Virginis Mariae tangere periculosum est350. 8. – Fratribus meis in Christo dilectissimis Charitatem in Deum, et proximum, unionem animorum, humilitatem, patientiam, sobrietatem, modestiam, suae vocationis fidelem executionem, et in ea constantem perseverantiam, solidum sine labe Conceptae Virginis cultum, ferventem Defunctis opitulationem, regularem observantiam, religiosam disciplinam et perfectionem, et semper ferventiorem spiritum, maxime et instantissime, recommendo; meminerint his, quae Deo et Virgini Electissimae voverunt, certissimam et infallibilem sibi mercedem esse repositam. 9. – Ante omnia pacem et concordiam, et mutuam dilectionem inter vos vigere, dilectissimi mei, volo351; alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi352. Deus pacis et dilectionis vos custodiat, gubernet, muniat, salvet in aeternum. Cui in Trinitate uni, aeterna sit gloria, honor, magnificatio, et in seipso, ac Verbo Incarnato, ac in Electis omnibus suavissima complacentia, ac maxime in Eius Electissima Virgine Parente, Matre misericordiarum, unica spe et refugio peccatorum omnium, et meo. Amen. 10. – O Deusa, o Bonitas, o infinita Potestas, ut potes, ut nosti, ut vis miserere mei Stanislai a Iesu Maria indignissimi Sacerdotis, Servi nequam, maximi peccatoris mpp. a “O’ Jesus” (Teix.) 11. – Haec scripsi manu propria in cellula mihi a Deo Be- nignissimo concessa, paenes Caenaculum Domini. Die 9. decembris Anno Domini 1692. Neojerosolymae. 12. – Debita nulla relinquo, nisi unicum quod omnibus debere me fateor, praecipue Religiosissimis huius oppidi civitatis personis 350 Cf. Positio, pp. 696-698: VW, §§ 80-82. 351 Cf. NV, c. II, n. 4, ubi summum momentum mutuae charitatis exprimitur verbis: “Cogitet quisque animam esse Instituti sui charitatem, a qua quantum recederet, tantum a vita”. 352 Cf. Gal 6, 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==