1234 scripta historica gregatiuncula tota aeternitate, implorans clementiam, intercessionem, directionem, protectionem efficacissimam, et in mortis articulo, ab insidiis inimicorum, ad mei pientissimam et potentissimam defensionem, omnique malo temporali et aeterno, maxime paenarum mihi debitarum, liberationem, implorans veniam, misericordiam, gratiam, indulgentiamque plenariam, et vitam per Eius Filii mortem acerbissimam, per Eius Ipsiusque dolores acerbissimos sempiternam, et Sanctorum Communionem beatificam. 5. – Quoniam vero cum multis conversari debui, et multos potui laedere, irritare, exacerbare, idcirco deprecor omnes, et singulos, praecipue quos aliquando scandalizavi, aggravavi, aut inique perturbavi, [aut mihi ignoscanta]; omnibus pariter ignosco, etiam illis qui me post mortem lacessent, et optimum Numen illis placatissimum exopto, et exoro. a-a “omnibus” (VW), sed est evidens “calami lapsus”, correctus a nobis secundum sequentiam logicam post “deprecor”; quod confirmatur in versione lusitana: “rogo a todos [...] e iniquamente perturbei, que me perdoem” (Teix.) 6. – Rerum nullam dispositionem facio, quia voluntarius pauper, nullas habeo, omnia siquidem habui in communi et ex communi346, omnia etiam communitati relinquo, attamen scripta mea ut comburantur (quia indigna lectu, et nullius fructus sunt) desidero, iniungere nemini audeo347; quia ut externe sic interne sum nudus. 7. – Illustrissimo vero ac Reverendissimo Domino Episcopo meo, quod me in sua dioecesi toleraverit348, Deus sit propitius, sicut et Antecessori, qui multa mihi benefecit349 factus et remunerator, et glorificator; imo omnibus, qui hanc Immaculatae Conceptionis Congregatiunculam, ad auxilium Fidelium Defunctorum a Deo excitatam, complexi fuerint, et protexerint, promitto 346 Ita secundum NV, c. III, n. 2. 347 Non invenimus hoc desiderium expressum in eius Testamento Altero. 348 Agitur hic de Ep. Ioanne Stanislao Witwicki, Ordinario Posnaniensi (16871698). 349 Agitur hic de Ep. Stephano Wierzbowski (†1687).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==