1209 fundatio domus recollectionis 4. – Et acclamavit Pater ille, qui mihi, Generalis nomine impertitus erat absolutionem250: Confirmet hoc Deus, quod operatus est in Te. 5. – Confirmavit utique, nam petita obtentaque venia a Reverendissimo Domino Vicario (Nicolaus Oborscius, erat vir prudentissimus Episcopus Cracoviensis251, qui iam inclinaverat animum ad iuvandum me in nova Congregatione condenda, sed postea cuius instinctu plane ignoro mutavit) Habitus Candidi assumendi, iam eo debebam vestiri per quendam Praelatum Domesticum Episcopalem in eiusdem Palatio, ubi tum securitatis causa protegebar252, intra ipsa Immaculatae Conceptionis solemnia. 6. – Verum dispositione Divina factum, ut infecta re253 Varsaviam ab Illustrissimo Domino Ioanne Gębickia , tum Plocensi, deinde Cracoviensi Praesule254 singulari meo fautore evocatus essem255. Atque hic mihi Cathedralis Plocensis Canonicatus offerebatur; quem amore Dei et obb intentionem meam ad gloriam eius Matris prosequendam repudiavi, licet hoc facinore graviter offensum mihi Patronem redderem, qui me Praelatura hac insignitum lateri suo applicare vehementer audebatc256. Nec deerant Religiones Sanctissimae quae me ad gremium suum invitabant257, et sane 250 Agitur de P. Michaele Kraus, Vice-Provinciali Provinciae Polonae Scholarum Piarum. Cf. Positio, pp. 190-193: Doc. VI, E, intr. 251 Episcopus Nicolaus Oborski (†1689) erat Suffraganus Cracoviensis annis 1658-1689. Cf. HierCat IV, 214.; PEK, XXIX-XXX, 120. 252 Causa huius refugii in palatio episcopali erat timor novae incarcerationis Podolinii. Cf. Positio, pp. 184-186: Doc. VI, D, intr.; Doc. VI, D, 1. 253 Nescimus quid impedivit assumptionem habiti candidi a P. Papczyński. Cf. Positio, p. 217: Doc. VII, A, 1, intr. 254 Revera Episcopus Ioannes Gembicki, Ordinarius Plocensis ab anno 1655, anno 1674 translatus est non ad sedem Cracoviensem, sed ad sedem Vladislaviensem (Kujawia). Cf. HierCat IV, 283; V, 418. 255 Nescimus si Ep. Gembicki hoc fecit dicendo vel in scripto. Probabiliter Episcopus tunc invitationem in praevia epistula e die 1 Octobris 1670 expressam renovavit. Cf. Positio, pp. 194-201: Doc. VI, E, 1. 256 Cf. Positio, p. 494: Doc. XII, 5, §[3]; p. 640: Doc. XVII, § 34. 257 Non habemus ullam confirmationem documentariam huius affirmationis, sed probabiliter erant invitationes solummodo orales. Haud proinde credi potest affirmatio Patris Kraus, quod P. Papczyński post suum egressum ex Scholis Piis “ad alios ordines, puta ad [...] confugiebat et admitti petebat; sed ubique repulsam passus” Positio, p. 329: Doc. IX, 10: A.D. 1671). Deest etiam confirmatio
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==