Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1208 scripta historica 2. – Novere non pauci, qui fuerim in mihi vita mea carioribus Scholis Piis, in illa Pauperum Matris Dei suavissima Societate243, quanti meam vocationem nonnisi a Deo provectam aestimaverim sit hoc explicatu difficillimum. Tenebar praeterea in illo sacratissimo coetu non amoris tantum vinculo alligatus, verum etiam iuramenti perpetuo in eo perseverandi Sacramento adstrictus244. Primum indissolubile esse volui; alterum ille dissolvit, cui ligandi atque solvendi pontificiuma traditum est, Sanctissimi Iesu Christi Vicarius, atque legitimus Divi Petri Successor Clemens Papa Decimus245. Tametsi ad hoc pro! quali crucis via perventum est!246 a Ita secundum “Rs” et “Rr”, dum in “P” datur lectio erronea: “Pontificum” 3. – Affligebant me praeterea et prope torquebant ingentes perplexitates, scrupuli, dubia, angores, timores. Quis enim fuisset tam profusae conscientiae, qui sine his a statu votorum licet simplicium, ad merum saecularem transiret?247 quanquam mihi sub tempus absolutionis illa Divina Maiestas suggessit, ut dum ab his [votis absolvebar], aliis me eodem actu libere Deo obstringerem, quod feci oblatione sinu deprompta, publiceque, licet submissiore voce facta248, bcuius tenor talisb c[...]c249 b-b om. (Rs, Rr) c-c om. (Rs, Rr) 243 P. Papczyński erat in Instituto Scholarum Piarum annis 1654-1670. 244 Cf. supra, SH, 2, ubi in textu professionis votorum legitur inter alia: “Iuro me perseveraturum toto tempore vitae meae in dicta Congregatione [...]”. 245 Vi Brevis Clementis X, Cum felicis recordationis (18 Oct. 1670) P. Stanislaus Papczyński tum a votis simplicibus, tum a dicto Iuramento absolutus est. Cf. Positio, p. 204: Doc. VI, E, 2, §§ 1. 3. 246 P. Papczyński loquitur hic de persecutionibus quas in Scholis Piis expertus est. Cf. Positio, pp. 86-207: Docc. V-VI. 247 Videtur quod P. Papczyński loquitur hic de suo statu interiori mox post absolutionem a votis in Scholis Piis (die 11 Decembris 1670) et quod ad dictum “dubium” solvendum probabiliter versus finem anni 1670 is re-admissionem ad Scholas Pias supplicavit. Cf. Positio, p. 219: Doc. VII, A, 2, intr. 248 Vide supra, 5, ubi praesentatur textus huius oblationis die 11 Decembris 1670, absolutione P. Stanislao a P. Kraus impartita, factae. 249 V. Prot., pp. 17-18. Iste textus Oblationis hic omissus est, quia praesentatus est alio loco (SH, 5) secundum ordinem chronologicum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==