Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1176 scripta historica et expendo simul utilissimum esse, ad errorem humani iudicii aut detegendum aut avertendum, aetsi veritasa ipsa producatur in pub- licum, idcirco non aviditate honoris propugnandi, quem nullum habeo, et contemno, non aliquem insectandi studio, aut infamandi, causas genuinas externas huius rei affero, sed ut quisque sciat optime, me nec animi levitate motum ex Scholis Piis, nec ob ali- quam causam bdimissum, sedb gravibus rationibus permotum etiam postulasse dimissionem91. a-a 1) “et severitas” (B; A), quae lectio tamen non videtur concordare cum contextu ac proinde substituitur nostra lectione: “etsi veritas” (italice: “se pure la verità”), uti praesumpta lectio originalis; 2) “et veritas” (C), sed etiam haec lectio videtur esse defectiva, quia non concordat cum contextu: “expendo... utilissimum esse [...] producatur in publicum” (in hac lectione deest ratio pro subiunctivo: “producatur”) b-b “dimissum. Sed” (B; A), attamen non videtur ratio talis interpunctionis, utpote datur hic narratio potius continua Causa Prima: Odium 1. – Communis opinio Theologorum est licere honeste et laudabiliter Religioso deserere vocationem suam, si per odium, aut persecutiones frequentissimas in ea nequeat quieto ac tranquillo animo subsistere92. Me vero Superiores ipsi adeo rixabant, agita91 Cf. ibid., no. 4. 92 P. Papczyński in nullo alio suo scripto indicat nomina theologorum, qui talem opinionem propugnant, vel opera ubi talis opinio exponitur. Videtur tamen quod is potuit habere prae oculis imprimis opiniones moralistarum qui de liceitate dispensationis a votis in genere tractabant. Sic secundum Suarez obligatio observandi votum tollitur vel suspenditur etiam in conditione, quae observationem voti “reddit inhumanam vel nimis duram”, quia credit quod “non solent homines, regulariter loquendo, se tam graviter obligare” (De virtute et statu religionis, Moguntiae 1623, p. 629: t. II, tr. VI, lib. IV, c. 18-19). “Et hic legitur quod odium et persecutiones e parte Superiorum reddebant eius vitam in Scholis Piis vere ‘inhumanam vel nimis duram’ (saltem subiective). Ergo, applicando dictam opinionem ad casum proprium, potuit credere quod ei licitum erat ‘deserere vocationem suam’”. Sed etiam potuit prae oculis habere doctrinam de liceitate transgrediendi ab uno Instituto religioso ad alterum. Sic, e.g. secundum Lessius, si in uno Instituto “odia et simultates [...] vigeant”, vel si religiosus in eo sit “ipse aliis exosus”, ei licet transgredire ad alium Institutum, etiam ad unum minus rigorosum (cf. De iustitia et iure ceterisque virtutibus cardinalibus, Antverpiae 1632, lib.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==