Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1110 scripta laudativa Quem naevus ullus laxioris Non potuit maculare sensus. Pulchras avitae quid memorem insuper Synceritatis Vates imagines? Stat candor illaesus nitentque Sarmatici simulacra veri Reposta celso pectore. Non TIBI Effinxit album canities Caput; Sed fraudis immunis dolosae Simplicitas, niveusque recti Ubique constans fulgor et inclyti Tenax honesti propositum. Nihil Privata pensas damna, amicus Es publicae utilitatis ingens. Quis porro largae munera dexterae Hic conticescat: quae miseros gravi Eliberando, vel levando, Pauperie faciunt beatos? [f.B1v] Quis aucta donis templa recentibus Non, gloriosa carminis alite, Divulget ararumque pulchrum Plurium ad invidiam nitorem?21 Sed templa linquo. Curia, curia Sacri Senatus22 allicit obvium Vatem: penetro non retractus, Quamquam aliis vetitos, recessus, Spectoque sanis consiliis gravem, Sententiarum pondere fervidum; 21 Uti Episcopus Culmensis et Plocensis de ecclesiis ad paupertatem vel ruinam reductis magnam curam ostendit. Cf. Przyboś, loc. cit., 378: “obdarzał ubogie kościoły, [...] odbudowywał zniszczone wojną kościoły”. 22 Videtur quod Ioannes Gembicki iam ab anno 1640, quo secretarius cancellariae regiae nominatus est, ad Senatum polonum pertinebat; cf. Przyboś, loc. cit.: “[Gembicki] stosunkowo wcześnie wszedł do senatu. [...] Na burzliwym sejmie w. 1646 popierał stanowisko króla...”. Senator tamen factus est solummodo anno 1652, quo Episcopus Culmensis factus est. Cf. Gloger, pp. 222-224.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==