Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1109 panegyris lyrica Producta late, magne Pastor, Littora20 personuere multo Gregum boatu: iam TIBI dexteras Tendunt minores auxiliaribus Mystae lacertis; iam piorum Arma ferunt socianda Caetus. [f.A4v] At TU coruscis chrysolithis gravem Virtute doctus pulchrius infulam Ornare, morum lumen infers Ecclesiae cathedraeque, magnum. Et TE videndum rite minoribus Proponis astris in solii globo Solem supremum, commodando Suppositis radios planetis. En! quae sereno lumina comitas In ore sparsit? quae rubeus pudor? Maturitasque, suavitasque, Praesulei decus omne vultus? Quod sidus ima mente reconditum Lucem beati consilii fovet; Exuberantem qua peramplis Sarmaticus patet orbis arvis? Quis temperatus flumine candidae Benignitatis zelus et aureis Amor peragravit fluentis Cum facili pietate pectus? Adsunt amatae schemata Patriae, Pluresque culti PRINCIPIS indices; [f.B1r] Nisi quod inter haec supremo Religioa rutilet nitore Infixa cordi. Da laticem, PATER, Da purioris sugere dogmatis; a in editione originali erronee: “Relligio” 20 “Vistulae... littora”, quia Plocium in dextero “littore” Vistulae situm est.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==