Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1105 ??? [f.A2r] PANEGYRIS LYRICA Abitae curae: me vocat aurea Ad sistra Phoebus, porrigit Indico Ex osse plectrum, mandat aura Pierias animare chordas. O quem sublimis paene micantibus Invexit astris maxima proximum Per facta Virtus, aeviternum GEMBICIAE generositatis Decusque, lumenque, optime Pontifex, Salve! clientis si cupide Lyram Audire Vatis non recusas; TE populis pelagoque magnum Cantu sonoro dicere Praesulem Audebit. Ibis maximus omnium, Quos terra produxit Polona Consilio, senioque, grandes, Patrum colendus; qua caput aureum Profert ab Indis Cynthius6, aut equos Qua defatigatos lavare Sit solitus, niveamque terris [A2v] Auferre lucem. Da veniam: TE enim Impono magni nominis essedo, Latosque vectabo per axes Conspicuum, celebratioris Auriga famae. Ludor? an invias Emensus umbras, praepetibus polum 6 Adject. a Cyntho: in hoc monte Apollo et Diana nati altique sunt; hinc Cynthius ille, haec Cynthia appellati (cf. CLL, s.v. Cynthius et Cynthus). De Apollone hic sermo est, quia “jako bóg muzyki i poezji.. był zwierzchnikiem muz”; patronus “wieszczów, śpiewaków i poetów [...]; sam grał mistrzowsko na cytrze”; cf. Parandowski Jan, Mitologia, Warszawa 1990, 71. 74.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==