Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1097 doctor angelicus tantum pro causa firmius roboranda adiciens, quod Romanum oraculum de Aquinatis doctrina pronunciavit. Erat is Ioannes eius nominis vicesimus secundus Romanus Pontifex, qui cum Divum hunc in album Divorum referret44, nullis opus esse, aiebat, ad eius sanctimoniam confirmandam miraculis, quandoquidem tot per eum sint patrata miracula, quot formata erotemata45. Si igitur tam admiranda est illius doctrina, ut singulae quaestiones, singula dicantur esse prodigia, quis tandem eam neget esse angelicam atque hac simul de causa merito Angelici Doctoris titulo D. Aquinatem non adornet46? Mihi sane rem profundius inspicienti nimis exiguum videtur esse praemium tantae virtutis tantaeque sapientiae, titulus expositus et confirmatus. Quamobrem pro supplemento nostrae tenuitatis, appellemus Divum hunc ex multorum sententia theologiae florem, philosophiae decus, scientiarum ornamentum: appellemus ingeniorum delicium, Religionis sacrarium, Ecclesiae fulcrum, Catholicae fidei scutum: appellemus haereticorum malleum, scholarum lucem, Theodidacton47, qui biberit ex ipso fonte divinitatis: appellemus insigne[f.B3v]candelabrum,accensamfacem;virtutis,sanctimoniae scientiaeque iubar: appellemus stellam splendidissimam, unionem 44 Agitur de Papa Ioanne XXII (1316-1334), qui Thomam de Aquino anno 1323 in Sanctorum numerum retulit; cf. BR, loc. cit., 1046. 45 In ipsa bulla canonizationis a Papa Ioanne XXII concessa non invenitur talis sententia. Immo ibi adducta sunt numerosa “miracula” per intercessionem S. Thomae Aq. obtenta (cf. textum bullae in: Walz Angelus, De bulla cononizationis s. Thomae Aquinatis, Romae 1923, pp. 10-16). Secundum G. de Tocco, eis qui “implorabant inquisitionem de inveniendis miraculis factis meritis praedicti Sancti Apostolica auctoritate committi”, Ioannes XXII dixit: “quia vita sua fuit sancta, et doctrina eius non potuit esse sine miraculo”; in consistorio autem affirmavit: erit ad suam et Ecclesiae gloriam “si istum Sanctum possumus catalogo Sanctorum ascribere, dummodo aliqua miracula possunt de eo inveniri”. Cf. Tocco de G., op. cit., §81 (c. XIII): ASanc, Mart. I, 681 (VII Martii). 46 S. Thomas de Aquino anno 1567 a Pio V Doctor Angelicus declaratus est. Cf. BR, loc. cit., 1046-1047, ubi etiam legitur: “Cum sanctis angelicis spiritibus non minus innocentia quam ingenio comparatus, Doctoris Angelici nomen iure est adeptus”. 47 Est verbum Graecum: θεοδίδακτοί, quod valet: “nauczony przez Boga” (Słownik Grecko-Polski, Warszawa 1960, II, 448) et adoperatum est in 1 Thess 4, 9: “a Deo didicistis”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==