1018 christus patiens est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram” (Lc 22[, 43]). Obstupuit olim antiquitas, cum Herculis simulacrum sudore perfusum alicubi vel spectaret, vel audiret: at nostrum quis lachrimas contineat spectator tanti talisque sudoris, quem purpureum ex veri Dei hominisque sacris artubus rivatim fluere audit, oculisque piae mentis intuetur? Ego quidem Tibi, optime et suavissime Iesu, vehementissime compatior, quod haec lucta cum peccatis nostris suscepta Tibi tam gravis fuerit, ut hunc imbrem sanguineum ex divinissimo Tuo corpore satis abunde expresserit, verumtamen mihi gaudeo, et universo mortalium generi gratulor, in hoc Gethsemani recessu ex hoc Tuo sanguineo madore exortum esse balneum, quo nostris e sordibus abluamur. Huc, huc Aethiopes9 omnes (vos convoco peccatores) accurrite. Verum, ut albi fiatis, non sine scopis poenitentiae balneum hoc intrate. [A3v] 4. Hoc ad balneum Rex paenitens adspirabat in spiritu, cum gemens caneret: “Asperges me hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbator” (Ps 50[, 9]). Hebraeis aquae loco lustralis in usu fuit lympha, cineribus imbuta vitulinis, et sanguine taurino ad emundationem sui. Posthabuit hanc talem expiationem David, et hanc respexit efficaciorem, quae nobis in sudore Christi, in sanguineo horti olivarum balneo praeparata est. Sapientissime profecto huc anhelabat Ierosolymorum Rex. “Si enim sanguis hircorum”, ait os caeleste Paulus, “et taurorum, et cinis vitulae, aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi [...]?” (Hebr 9[, 13]). 5. Constantino magno orbis Imperatori suasere physici, ut pro leprae, qua fuit infectus10, depulsione balneo ex infantum san9 Sic auctor vocat peccatores, quia peccatum in traditione christiana cum colore nigro (tenebrae, nox) associatur (cf. OC, Verbum III, f. d4), et Aethiopes pellem coloris nigri habent. 10 Cf. Hertling Ludovico, Costantino, Imperatore Romano, detto Grande: ECat IV, 721-722. In huius articoli sectione VII intitulata “Costantino nella leggenda e nel culto” inter alia legitur quod inter fabulas hunc Imperatorem respicientes “la più importante è quella del suo battesimo per le mani di papa Silvestro e la guarigione dalla lebbra; essa si trova nel sec. VI nel Lib. Pont., ma può risalire alla 2-a metà del sec. V”. Hertling etiam varias scholas de hac fabula leprae elaboratas indicat.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==