Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1017 discursus i. baleneum horti [A2v] suam orans” [Mt 26, 39]. Itane robustissimus hic Samson corruit? Itane, per quem stant omnia, cadit in faciem? Quam- obrem? Peccata nostra eum presserunt et straverunt. “Posuit” enim “Dominus in eo “(praevidente id Isaia) “iniquitatem omnium nostrum” (Is 53[, 6]). Vatablus5 ex Hebraeo vertens: “cEt Deus”, ait, “irruere fecit in eum iniquitatem omnium nostrumc”6. More numerosissimi validissimique cuiusdam exercitus invasere orantem in horto Christum scelera nostra, et humi oppressere. Unde merito pius Vatis interpres Ferrerius7 quemlibet nostrum hic alloquitur: “Christiane, considera peccata tua ac mea partem illius exercitus extitisse, qui in Christum irruit”8. b “procidit” (BSV) c-c Ad textum S. Bibliae: “et Iehovah coniecit in illum iniquitates omnium nostrum” Vatablus adiecit annotationem: “Coniecit in illlum [...] Ad verbum, occurrere fecit ei, vel, irruere fecit in illum” (BUT) 3. Cum igitur audimus cum delictorum nostrorum infinitis prope legionibus pugnam inire Iesum, quid expectamus aliud, quam sanguinem? Ah! manat equidem, manat, non solum rosea frons sed paene totum corpus incurvati sub oneribus culparum totius orbis Atlantis nostri sanguineo sudore! Nam, referente [A3r] D. Luca, cum “factus in agonia prolixius orabat, [...] factus 5 Cf. Anon., Vatable, François († 1547) : EI XXXIV, 1032, ubi legitur quod hic Vatable, cuius cognomen formam Latinam “Vatablus” induit, erat “ebraista”. Eius “biblici Scholia da note manoscritte dei discepoli del V. estrasse Roberto Estienne e pubblicò nella sua edizione della Bibbia tradotta in latino da Leone di Giuda (vol. 4, Parisii 1539-1545). Ma la pubblicazione fu disapprovata dal V. stesso, perchè alle note originali erano state aggiunte dall’editore molte altre desunte da Calvino, Münster e altri protestanti. Nel 1547 l’edizione fu condannata dalla Sorbona [...]. Edizioni cattoliche furono pubblicate a Salamanca (1584) [...]. Le autenchiche note del V. sono un modello di chiarezza e di precisione, e contrariamente all’uso di quell’epoca non si diffondono in polemiche teologiche, bensì insistono sul lato filologico”. Cf. etiam: Anon., Vatablus, Franciszek, hebraista: PEK XLI-XLII, 29. 6 Is 53, 6, in: Biblia Utriusque Testamenti, cum adnotationibus Francisci Va- tabli, Oliva Rob. Stephani 1557, p. 211. 7 Probabiliter est s. Vincentius Ferrerius († 1419), etsi non sit notus uti exegeta nec indicatur ab auctoribus vitae eius uti “Vatis [Isaiae] interpres”. Cf. Bertucci Sadoc, M., Vincenzo Ferrer, santo: BS XII, 1168-1176. 8 Hunc textum nec in tractatu De Vita spirituali nec in sermonibus s. Vincentii Ferrerii invenire potui.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==