Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1002 orator crucifixus Si tantum trux accusator dicenda sit Conscientia, et non simul carnifex crudelissimus? Quandoquidem et accusando torquet, et torquendo accusat, et inter accusationes ac tormenta quandoque spem veniae abripit. Expertus hoc in se Cainus ille primus fratricida. Nam occiso Abel germano suo, “Maior est” (exclamavit ad Deum) “iniquitas [i4r] mea, quam ut veniam merear. Ecce eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar: et ero vagus aca profugus in terra. Omnis igitur, qui invenerit me, occidet me” [Gen 4, 13-14]. Vide, eum nihil aliud vereri, cum se metuit occidendum, quam, ne poena talionis mulctetur, suam pro erepta fratri vita perdat. Cum se vagum ac profugum in terra fore pronunciat, an non diserte fatetur, sibi per scelus ita animi tranquillitatem ademptam esse, ut prae tumultu cordis in uno loco nequeat subsistere? Cum se a facie Dei dicit esse abscondendum, ipsam poenam damni se fraterni profusione sanguinis promeruisse clare testatur. Et quia graviorem suam iniquitatem, quam ut venia donari possit affirmat, iam plane desperatione corripitur, iam de salute animae suae conclamatum esse clamat. a “et” (BSV) O tortorem immanissimum conscientiae vermem! o peccatum sexcenties detestandum atque veneno diligentius cavendum, quod nobis tam atrocem parit accusatorem, et simul carnificem saevissimum! Optime admonet Lipomanus214: “Hoc ergo expavescamus semper: cavendo, ne unquam tale flagitium designemus, unde perpetuo remorsum conscientiae ferre cogamur”215. Sed quo pacto id praestabimus, si Deus Conscientiam nostrum dextera sua non sustentabit, lumine suo non diriget, ne turpius erret, ne gravius prolabatur? Huic igitur sine respirio supplicandum est, ut nostri spiritus assiduam gerere curam non desistat: 214 Cf. Gaiffier B. de, Lippomani (Lippomano, Lipomanus), Luigi († 1559), in: LThK VI, 1071-1072; Jałbrzykowski Romuald, Lippomani Ludwik, in: PEK XXIII -XXIV, 353, ubi indicatur eius opus “Catena sanctorum Patrum in Genesim”, Paris 1556, ex quo forse textus hic allegatus provenit. 215 Textum Lipomani hic allegatum sub Auctor catenae in opere Catena in Genesim in editione ex anno 1546 invenire non potui.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==