Decreta Ordinationes

-637undecim requiruntur, et sic porro. 3° Praesideat Capitulo Locali Superior domus, in qua celebratur; qui mature diem determinet, quo facilius omnes, quibus ius est, interesse valeant. Scrutatorum munus obeant Consiliarii domus; Secretarius Capituli eligatur a Vocalibus (Const. 746). 4° Parvae domus, quae minorem quam quatuor sodalium post vota perpetua numerum habeant, uniantur proximioribus ita, ut numerum saltem quinque compleant, et sic uniti eligant delegatum (cf. Const. 747). 5° In Capitulo Locali eligantur praeterea alii professi votorum perpetuorum substituendi delegatis electis, si forte isti legitime impediantur, quominus Capitulum Provinciale adeant (Const. 749). In Capitulo Provinciali vocem activam et passivam habeant, praeter enumeratos in Const. 707,1-6, etiam delegati domorum electi iuxta modum supra expositum in Capitulis Localibus. Ad delegatos autem pro Capitulo Generali Speciali in Capitulis Provincialibus eligendis quod attinet, observanda sunt praescripta Constitutionum. Visum est enim Consilio Generali decisionem hac in re quae maximi est momenti ac nostris in conditionibus valde delicata, ipso Capitulo Generali faciendam relinquere tutius et prudentius fore. Hac vero vice aliqui periti etiam apud fratres laicos a me ad Capitulum Generale Speciale vocabuntur (Const. 641). Dum haec Vobis, Reverendissimi et Carissimi Confratres, refero, hoc meis votis est, ut sancta Domini Nativitas addat hoc anno gaudia et omnia quaeque prospera, fausta laetaque ominatur, gratias pariter agens omnibus qui vires proprias iam, intulere, nunc ferre, collatumque iri ad felicem Capitulorum exitum et efficacem vitae nostrae renovationem. Novum annum auspiciis prosperis Vobis, cum precibus, toto ex animo exoptans in Christo et Maria, libenter benedico + Ćeslaus Sipovic Eppus tit. Mariammitanus, Superior Generalis. Datum Romae, die 26 Novembris 1968. m. Superior Generalis Congregationis CC. RR. Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis B. M. V. 00198 Roma, Via Corsica 1, Prot. N. 113/ 69. Ad omnes in Capitulo Generali Speciali Participandos. Dilectissimi, ut ex litteris nostris circularibus, Prot. N. 265/ 68, de die 3 mensis Octobris 1968, scitis proximum nostrum Capitulum Generale Speciale ad diem 12 Maii 1969 anno Romae incipiendum convocavimus. Acceptis termen Provinciarum singulorumque Sodalium petitionibus, ut stabilitus initii huius Capituli terminus in posteriorem mensem Iunium transferatur

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==