-586Instructionem persolvatur, ad cuius mentem Superior Provincialis candidatum ad mimus Directoris exercitiorum Superiori Generali praesentat, n. 253. 45°. - Singuli confessarii sodalium sint solliciti, ut ad profectum in vita spirituali suorum poenitentium plurimum afferant per moderationem in viis Domini, n. 265. 46°. - In singulis Domibus confessarios Superior Localis designet sub vigilantia Superioris Provincialis. In domibus vero studiorum et novitiatus confessarios directe ipse Superior Provincialis nominat, n. 265. 47°. - Confessarii, qui simul Consiliarii sunt, memores can. 1361,3; C.I.C. de suis poenitentibus nunquam suffragium ferant, n. 266. 48°. - Superiorum est sodales opportune tempore et modo de spiritu et virtute [17] mortificationis in praxi fovenda commonefacere, n. 271. 49°. - Vigilanti curae Superiorum committitur negotium usus potuum alcoholicorum, quorum nomine veniunt quoque vinum et cerevisia. Mariani ordinarie a potibus alcoholicis omnino abstineant, verbisque, "quantum fieri potest", ne abutantur. 50°. - Usus potuum alcoholicorum licitus est in sequentibus casibus et eircumstantiis: a). In gravi morbo aegrotis decumbentibus, expressa in scriptis recomendatione medici, accedente consensu Superioris Domus, b). In parochiis, quae a Marianis administrantur, diebus concursus cleri non Mariani propter solemnitates ecclesiasticas vel opera pastoralia, potus alcoholici moderata quantitate et qualitate, humanitatis causa praesentari possunt, c). Iterum in parochiis curae Marianorum commissis, quando ad promovenda negotia temporalia earum conveniunt plures homines saeculares (vulgo "talka", "tloka", "picnic"), permittitur moderatus usus potus [18] alcoholici saecularibus, non vero Marianis, sub conditione, quae ex se patet, eliminandi quemcumque abusum, d). In casibus adventus hospitum extraordanariorum, non tamen Marianorum, rarissime potus alcoholici humanitatis causa, arbitrio Superioris, proponi possunt, e). Domus residentiaeque in terris meridionalibus existentes nulla exemptione ex lege Marianorum generali de usu alcoholi gaudent, n. 274. 51°. - Prohibitio usus tabacci tota sua extensione omnes sodales obligat. Si cui gravi de causa specialis licentia a Superiore Maiore in scriptis concessa est, haec valet non diutius nisi ad annum et cessat die 31 Decembris. Superiores Provinciales in relationibus annuis de statu Provinciae enumerent omnes et singulos sodales nominatim, quibus facultas fumigandi ad normam Constitutionum concessa sit. 236. 52°. - S. d. "peculium" nullius speciei tolerare licet. Superiores a sodalibus rationem ex usu pecuniae quamprimum reddendam exigere debent nec illis perimttant [19] pecuniam apud se diutius retinere, n. 283. 53°. - Curae Superiorum committitur institutio in Domibus communis vestiariae, ut in ea sub vigilantia designate fratris vestiarii vestes ad usum quotidianum non necessariae collocentur, qua introducta, vestes et res supervacuas
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==