Decreta Ordinationes

-583- [7] PARS PRIMA 1°. - Opera omnia in n. 2°. Constitutionum indicata, Congregationi CC. RR. Marianorum aequalis ponderis sunt, sed quaenam in praxi assumenda sint, Superiorum competenti auctoritate decernitur. 2°. - Erectio cuiuslibet generis scholarum vel cursuum in Domibus Marianorum propriis, aut sub eorum directione instituendis cum licentia Superioris Generalis fiat. n. 2. 3°. - Superiores nec ipsi assumant, nec subditis suis multa opera externa, quae illis vitam internam ducere impedirent, suscipere permittant. N. 9. 4°. - Vigilent Superioros, ne vestes sodalium, praesertim fratrum laicorum imitationem saecularium i. e. laicismum [8] praese ferant, neve ipsi sodales de propriis vestibus solliciti esse, causa incuriae Superiorum, cogantur, n. 12. 5°. - Admittendo et dirigendo sic dictos "Viros Aggregatos" Congregationi, Instructio specialis a Consilio Generali confecta prae oculis habeatur, oportet, n. 13. 6°. - De festis Sanctorum Patronorum Congregationis communitatem praemonere atque de occurrente festo St. Patroni, pro posse meditationem vel conferentiam spiritualem instituere consulitur n. 15. 7°. - Admittendo adspirantes in Congregationem meminerint Superiores Maiores necessaria testimonia ab iis exigere eaque diligenter scrutari quo melius candidatum cognoscere possint, n. 23. 8°. - Praescriptas caeremonias in postulantium receptione observare necesse est. De postulantium autem indole, modo agendi et conversandi atque de profectu relatio quovis altero mense Superiori Maiori in scriptis mittenda est. n. 48. 9°. - Superiorum Provincialium est, ut ad mentem Apostolicae Constitutionis: [9] "Unigenitus Dei Filius"et propriarum Constitutionum, candidati ad clericatum in novitiatum non admittantur antequam curriculum humanitatis litterarum confecerint, quod in America "High School" in Europa 6 classibus gymnnnasii absolutioni aequiparatur, nisi gravis causa aliter interdum decernendum suadeat, n. 51. 10°. - Novitiis nulla opera tam intra, quam extra claustra, quae illis a Constit. prohibentur, mandare licet, n. 65. 11°. - Examen novitiorum de Constitutionibus cognitione, ante professionem magni momenti est, quod non est omittendum, n. 66. 12°. - Praeparatio sodalium ante vota perpetua nuncupanda non est negligenda, neque paragatur simul cum novitiis. n. 92. 13°. - Relatio quovis semestre de alumnis a Rectore studentium Superiori Maiori opportuno tempore reddenda est. n. 118. 14°. - Praescriptum Constitutionis et Decretum Capituli Generalis Romani I (1933 an.) de alumnis, studiorum causa Romam mittendis, pro posse effective exequantur. n. 128. [10] 15°. Ulterior instructio fratrum laicorum sub omni respectu scientiae diligenti curae Superiorum committitur, n. 131.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==