Decreta Ordinationes

-563b) directionem mentis et cordis ad Deum inter labores et occupationes; c) superiorum vel moderatorum spiritus exhortationes; d) post aliquos annos laboris quantum possibile, brevem recapitulationem novitiatus. [4] 16. De missis: Missae ad propriam intentionem non celebrantur nisi ex permissione superiorum. 17. De functionibus liturgicis: Omnia quae cultum Dei exteriorem spectant, cum debito decore peragantur. Pro singulis domibus caeremoniarius designatur. 18. De oboedientia: Ad roborandam oboedientiam Capitulum commendat media, quae sequuntur: a) superiores non solum commendatione, sed etiam iussione utuntur, praemissa seria reflexione; in conferendis in memoriam fratribus saepius revocent oboedientiam esse fundamentum unitatis et firmitatis; b) officium cuiuscumque stricte determinetur; c) in quavis domo ordo diurnus definiatur, in quo tempus reddendae et recipiendae rationis determinetur; d) tempore novitiatus et postulatus omnes in virtute oboedientiae exerceantur. 19. Superior cuiuscumque domus omnia, quae ibi fiunt dirigit atque singuli officiales statutis temporibus rationem sui officii rite ei reddere tenentur. Nihilominus in suis actionibus isti officiales gaudent Ubertate in ambitu sui officii cum scitu et benedictione superioris. 20. Consilium Generale tempore opportuno procedere potest S. Sede [5] approbante ad divisionem Congregationis in provincias. Antequam id fiat, saltem duo vicarii generales designentur cum iurisdictione supra domus in instrumento designatione nominatos. 21. De clausura: Quaevis domus habeat aliquam partem solis fratribus destinatam, pro recipiendis extraneis speciale locutorium instituatur. In propriis cubiculis fratres extraneos ne recipiant et superfluas relationes cum externis fugiant. 22. Membra Congregationis nostrae memoria tenent se valedixisse mundo et consanguineis, non tamen relationes cum eis rumpant Christianae caritati contrari, sed reducant eas ad minimum quantum ratio suadet. 23. Commendatur singulis domibus, ut collatis consiliis aliquos fratres ad discendam artem culinarem designent et sic Uberentur a necessitate uti servitio

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==