-562inducendi, sequendo Ecclesiae ordinationes et consilia. [2] 5. De studiis lycealibus: Qui post iuvenatum absolvunt novitiatum, ordinarie prosequuntur studia lycealia in instituto a iuvenatu separato, nisi ob iustas rationes superiores aliud statuerint. 6. De postulatu: Postulantes a novitiis separantur et statirn ab initio ad aliquem determinatum laborem deputantur. 7. De novitiatu: Laici ad novitiatum inchoandum admittuntur statis temporibus, ut cursum designatum systematicae educationis spiritualis, instructionis prosequi possint. 8. Novitiis explicantor constitutiones, instructiones, principia vitae spiritualis, principia hygienae et modus cum hominibus conversandi. Fratribus incultis saltem rudimenta legendi, scribendi, computandi traduntur ita, ut nemo apud nos sit analphabeta, tamen et ulterior cultura intellectus non negligatur. 9. In novitiatu conversi separantur a sacerdotibus, clericis et fratribus excultoribus in expositione regularum, in lectionibus spiritualibus, studiis, recreationibus. Exercitia vero pietatis et mensa sunt eis communes, servata praecedentia. 10. Tempore novitiatus alumni omnino culturae interiori incumbunt, ea vero quae mentem nimis distrahunt, ut praeparatio ad examina, omnino excluduntur. [3] 11. De studiis professorum: Fratres professi antequam studia absolverint ad labores externos Congregationis ordinarie non mittuntur. 12. De precibus quotidianis: Preces in domibus Congregationis in communi recitantur lingua latina. 13. Servetur rhytmica recitatio precum; additiones in eis, non possunt fieri auctoritate superioris domus, nisi ad breve tempus, secus requiritur consensus Consilii Generalis. 14. De patronis: Inter praecipuos patronos Congregationis adduntur S. Michael Archangelus et S. Joseph. 15. De pietate: Ad conservandam et augendam pietatem Capitulum Generale dat media quae sequuntur: a) bonam formationem spiritus tempore novitiatus;
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==